337
ANONYMI
SCRIPTORIS VETERIS
DE
ARCHITECTURA
COMPENDIUM.
De principiis artis architectonicae.
DE artis architectonicae peritia multa oratione Vitru¬
vius Pollio, aliique auctores scripsere. Verum, ne lon¬
ga eorum dissertaque facundia humilioribus ingeniis alie¬
num faceret studium, pauca ex his, mediocri licet ser¬
mone, privatis usibus ornare fuit consilium. Quae par¬
tes itaque coeli & regiones ventorum salubres aedificiis
videantur, & qua subtilitate nocivi flatus avertantur,
aditusque ianuarum & lumina fenestris utiliter tribuan¬
tur, quibusque mensuris aedificiorum membra disponan¬
tur, quibus signis tenuis abundansque aqua inveniatur,
alia etiam, quae aedificandi gratia scire oportet, bre¬
vi succinctaque narratione cognosces. Primo ergo quae
principia ad Architecturam pertinere debeant studiose
attendere convenit. Omnia enim pulchro decore ac ve¬
nusta utilitate fieri poterunt, si ante huius artis peritus
ordo discatur. Nam architecturae partes sunt octo, quae
sunt ordinatio, dispositio, venustas, mensura, distri¬
butio, aedificatio, conlocatio, machinatio. Ex his Grae¬
ci, quinque vocabulis, studium architecturae esse do¬
cuerunt. Nam ordinationem taxim, ac dispositionem
Y 2