Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

308 M. VIIRUVII POLLIONIS 
nationes, quam brevissime proximeque attin¬ 
gere potero, & scriptura consequi, non praeter- 
mittam. De materia compacta basi, arca in ea 
ex aere fabricata collocatur. Supra basim eri¬ 
guntur regulae dextra ac sinistra scalari forma 
compactae, quibus includuntur aerei modioli 
fundulis ambulatilibus ex torno subtiliter sub¬ 
actis, habentibus fixos in medio ferreos anco¬ 
nes, & verticulis cum vectibus coniunctos, pel¬ 
libusque lanatis involutos. Item in summa pla¬ 
nitia foramina circiter digitorum ternum, qui¬ 
bus foraminibus proxime in verticulis collocati 
aerei delphini, pendentia habentes catenis cym- 
bala ex ore, infra foramina modiolorum chala¬ 
ta intra arcam, quo loci aqua fustinetur. Inest 
in id genus uti infundibulum inversum, quod 
subter taxilli alti circiter digitorum ternum sup¬ 
positi librant spatium imum, ima inter labra 
pnigeos & arcae fundum. Supra autem cervi¬ 
culam eius coagmentata arcula sustinet caput 
machinae, quae Graece   appellatur: 
in cuius longitudine canales, si tetrachordos est, 
fiunt quatuor; fi hexachordos, sex; si octo- 
chordos, octo. Singulis autem canalibus singu¬ 
la epistomia sunt, inclusa manubriis ferreis, col¬ 
locata: quae manubria cum torquentur, ex ar¬ 
ca patefaciunt nares in canales. Ex canalibus 
autem canon habet ordinata in transverso fora¬ 
mina, respondentia in naribus, quae sunt in 
tabula summa, quae tabula Graece ς dici¬ 
tur. Inter tabulam & canona regulae sunt inter¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer