Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

302 M. VITRUVII POLLIONIS 
CAPUT IX. 
De organorum ad aquam hauriendam generibus, 
d primum de tympano. 
Nunc de organis, quae ad hauriendum aquam 
inventa sunt, quemadmodum variis generibus 
comparentur, exponam. Et primum dicam de 
tympano. Id autem non alte tollit aquam, sed 
exhaurit expeditissime multitudinem magnam. 
Fit axis ad tornum aut circinum fabricatus, ca¬ 
pitibus lamina ferratis, habens in medio circa 
le tympanum ex tabulis inter se coagmentatis: 
collocaturque in stipitibus habentibus in se sub 
capite axis ferreas laminas. In eius tympani ca¬ 
vo interponuntur octo tabulae transversae, tan¬ 
gentes axem & extremam tympani circuitionem, 
quae dividunt aequalia in tympano spatia. Cir¬ 
ca frontem eius figuntur tabulae, relictis semi¬ 
pedalibus aperturis ad aquam intra concipien¬ 
dam. Item secundum axem columbaria fiunt 
excavata in singulis spatiis ex una parte. Id au¬ 
tem cum est navali ratione picatum, homini¬ 
bus calcantibus versatur, & hauriendo aquam 
per aperturas, quae sunt in frontibus tympani, 
reddit eam per columbaria secundum axem. Ita 
supposito labro ligneo, habente una secum con¬ 
sunctum canalem, & hortis ad irrigandum, & 
salinis ad temperandum praebetur aquae multi¬ 
tudo. Cum autem altius extollendum erit, ea¬ 
dem ratio commutabitur sic. Rota fiet circum 
axem eadem magnitudine, ut ad altitudinem,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer