300 M. VITRUVII POLLIONIS
tans, versat eam amplissimis & immanibus mer¬
cis & penus ponderibus oneratam, eiusque ve¬
la cum sunt per altitudinem mediam mali pen¬
dentia, non potest habere navis celerem cur¬
sum: cum autem in summo cacumine anten¬
nae subductae sunt, tunc vehementiori progre¬
ditur impetu, quod non proxime calcem mali,
quod est loco centri, sed in summo longius, &
ab eo progressa recipiunt in se vela ventum. Ita¬
que uti vectis sub onere subiectus, si per me¬
dium premitur, durior est, neque incumbit;
cum autem caput eius summum deducitur, fa¬
ciliter onus extollit: similiter vela, cum sunt per
medium temperata, minorem habent virtutem.
Quae autem in capite mali summo collocantur
discedentia longius a centro, non acriore, sed
eodem flatu pressione cacuminis, vehementius
cogunt progredi navem. Etiam remi circa scal¬
mos strophis religati, cum manibus impellun¬
tur & reducuntur, extremis progredientibus a
centro palmis in maris undis, summam impulsu
vehementi protrudunt porrectam navem, secante
prora liquoris raritatem. Onerum vero maxima
pondera, cum feruntur a phalangariis hexapho¬
ris, & tetraphoris, examinantur per ipsa media
centra phalangarum, uti indivisi oneris solido
pondere, certa quadam divisionis ratione aequas
partes collis singuli ferant operarii. Mediae enim
partes phalangarum, quibus lora tetraphororum
invehuntur, clavis sunt finitae, ne labantur in
unam vel alteram partem. Cum enim extra fi¬