292 M. VITRUVII POLLIONIS
& crassitudinibus erit utendum: & eadem ratio¬
ne in summo fibulationibus, in imo sucularum
versationibus expediundum. His explicatis, an¬
tarii funes ante laxi collocentur, retinacula su¬
pra scapulas machinae longe disponantur: & si
non erit ubi religentur, pali resupinati defo¬
diantur, & circum fistucatione solidentur, quo
funes alligentur. Trochlea in summo capite ma¬
chinae rudenti contineatur, & ex eo funes per¬
ducantur ad palum, & quae est in palo trochlea
illigata, circa eius orbiculum funis indatur, &
referatur ad eam trochleam, quae erit ad caput
machinae religata. Circum autem orbiculum ab
summo traiectus funis descendat, & redeat ad
suculam, quae est in ima machina, ibique re¬
ligetur. Vectibus autem coacta sucula versabi¬
tur, & eriget per se machinam sine periculo:
ita circa dispositis funibus, & retinaculis in palis
haerentibus, ampliore modo machina colloca¬
bitur. Trochleae & ductarii funes, uti supra
scriptum est, expediuntur.
CAPUT IV.
Similis superiori machina, cui colossicotera tutius com¬
mitti possunt, immutata dumtaxat sucula in
tympanum.
Sin autem colossicotera amplitudinibus & pon¬
deribus onera in operibus fuerint, non erit su¬
culae committendum, sed quemadmodum su¬
cula cheloniis retinetur, ita axis includatur, ha¬
bens in medio tympanum amplum, quod non¬