M. VITRUVII POLLIONIS
290
connexus staminis ad subtegmen, non modo
corpora tegendo tueantur, sed etiam ornatus
adiiciant honestatem. Cibi vero non habuissemus
abundantiam, nisi iuga & aratra bobus iumen¬
tisque omnibus essent inventa. Sucularumque
& prelorum & vectium si non fuisset torcularis
praeparatio, neque olei nitorem, neque vitium
fructum habere potuissemus ad iucunditatem.
Portationesque eorum non essent, nisi plaustro¬
rùm aut sarracorum per terram, navicularum
per aquam, inventae essent machinationes. Tru¬
tinarum vero librarumque ponderibus examina¬
tio reperta, vindicat ab iniquitate iustis mori¬
bus vitam. Non minusque sunt innumerabiles
moderationes machinationum, de quibus non
necesse videtur disputare, quoniam sunt ad ma¬
num quotidianae, ut sunt rotae, folles fabro¬
rum, rhedae, cisia, torni, caeteraque quae com¬
munes ad usum consuetudinibus habent oppor¬
tunitates. Itaque incipiemus de his quae raro
veniunt ad manus, ut nota sint, explicare.
CAPUT II.
De machinis tractoriis.
Primumque instituemus de his, quae aedibus
sacris ad operumque publicorum perfectionem
necessitate comparantur: quae fiunt ita. Tigna
tria ad onerum magnitudinem ratione expediun¬
tur, & a capite fibula coniuncta, & in imo di¬
varicata, eriguntur funibus in capitibus collo¬
catis, & iis item circa dispositis erecta retinen¬