282 M. VITRUVII POLLIONIS
diem totum, quarum brevitates aut crescentias
cuneorum adiectus aut exemptus, in singulis
diebus & mensibus, perficere cogit. Praeclusio¬
nes aquarum ad temperandum ita sunt constitu¬
tae. Metae fiunt duae, una solida, altera cava,
ex torno ita perfectae, ut alia in aliam inire con¬
venireque possit: & eadem regula laxatio earum
aut coartatio efficiat aut vehementem aut lenem
in ea vasa aquae influentem cursum. Ita his ra¬
tionibus & machinatione ex aqua componuntur
horologiorum ad hibernum usum collocationes.
Sin autem cuneorum adiectionibus & detractio¬
nibus correptiones dierum aut crescentiae non
probabuntur, quod cunei saepissimè vitia fa¬
ciunt; sic erit explicandum. In columella horae
ex analemmatis transverse describantur, men¬
struaeque lineae in columella signentur, eaque
columella versatilis perficiatur, uti ad sigillum
virgulamque (qua virgula egrediens sigillum
oftendit horas) columna versando continenter,
suis cuiusque mensibus brevitates & crescentias
faciat horarum. Fiunt etiam alio genere horo¬
logia hiberna, quae anaporica dicuntur, perfi¬
ciunturque rationibus his. Horae disponuntur
ex virgulis aeneis, ex analemmatos descriptio¬
ne, rab centro dispositae in fronte. In ea circuli
sunt circumdati, menstrua spatia finientes. Post
has virgulas tympanum collocetur, in quo de¬
scriptus & depictus sit mundus signiferque cir¬
culus, descriptioque duodecim coelestium signo¬
rum fit figurata, cuius e centro deformatur