Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA LIB. IX. 
273 
sunt Arcti, scapularum dorsis inter se composi¬ 
tae, & pectoribus aversae, e quibus minor zu¬ 
opa, maior  a Graecis appellatur, earum- 
que capita inter se despicentia sunt constituta: 
caudae capitibus earum adversae contraque dis¬ 
positae figurantur. Utrorumque enim superando 
eminent in summo: e qua stella, quae dicitur 
polus, plus elucet circum caudam minoris Se¬ 
ptemtrionis: per caudas eorum, uti dictum est 
Serpens est porrecta : namque quae est proxime 
Draconem circum caput eius involvitur; una 
vero circum Cynosurae caput iniecta est fluxu, 
porrectaque proxime eius pedes. Haec autem 
intorta replicataque se attollens reflectitur a ca¬ 
pite minoris ad maiorem, contra rostrum & ca¬ 
pitis tempus dextrum. Item supra caudam mi¬ 
noris pedes sunt Cephei, ibique ad summum 
cacumen insuper Arietis signum facientes, stellae 
sunt trigonum paribus lateribus. Septemtrionis 
autem minoris & Cephei simulacri, complures 
sunt stellae confusae. Quae sunt ad dextram 
orientis inter zonam signorum & septemtrio¬ 
num sidera in coelo disposita, dixi. Nunc ex¬ 
plicabo quae ad sinistram orientis meridianis¬ 
que partibus ab natura sunt distributa. 
CAPUT IV. (VII.) 
De sideribus, quae sunt a Zodiaco ad meridiem. 
Primum sub Capricorno subiectus Piscis au¬ 
strinus cauda prospiciens Cephea: ab eo ad Sa¬ 
gittarium locus est inanis. Turibulum sub Scor¬ 
Vitruvius.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer