Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA LIB. IX. 265 
donicum idem sol de eo trigono in aliud si¬ 
gnum transitionem fecerit. Id autem nonnullis 
sic fieri placet, quod aiunt, solem cum longius 
absit abstantia quadam, non lucidis itineribus 
errantia per ea sidera obscuratis morationibus 
impediri. Nobis vero id non videtur. Solis enim 
splendor perspicibilis & patens, sine ullis ob¬ 
scurationibus est per omnem mundum, ut et¬ 
iam nobis apparet, cum faciunt eae stellae re¬ 
gressus & morationes. Ergo si tantis intervallis 
nostra species potest id animadvertere, quid ita 
divinitatibus splendoribusque astrorum iudica¬ 
mus obicuritates obiici posse? Ergo potius ea 
ratio nobis constabit, quod fervor quemadmo¬ 
dum omnes res evocat, & ad se ducit, (ut et- 
iam fructus ex terra surgentes in altitudinem 
per calorem videmus, non minus aquae vapo¬ 
res a fontibus ad nubes per arcus excitari) ea¬ 
dem ratione solis impetus vehemens, radiis tri¬ 
goni forma porrectis, insequentes stellas ad se 
perducit, & ante currentes veluti refrenando 
retinendoque non patitur progredi, sed ad se 
cogit regredi, & in alterius trigoni signum esse. 
Fortasse desiderabitur, quid ita sol quinto a se 
ligno potius quam secundo aut tertio, quae sunt 
propiora, faciat in his fervoribus retentiones? 
Ego, quemnadmodum id fieri videatur, expo¬ 
nam. Eius radii in mundo, uti trigoni paribus 
lateribus forma, lineationibus extenduntur: id 
autem nec plus nec minus est ad quintum ab 
eo signo. Igitur si radii per omnem mundum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer