Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA LIB. VIII. 243 
iam forma essent non invenusta. Cum haec tan¬ 
ta varietas sit disparibus rebus natura distribu¬ 
ta, quod humanum corpus est ex aliqua parte 
terrenum, in eo autem multa genera sunt hu¬ 
morum, uti sanguinis, lactis, sudoris, urinaè, 
lacrimarum. Ergo si in parva particula terreni 
tanta discrepantia invenitur saporum, non est 
mirandum, si in tanta magnitudine terrae in¬ 
numerabiles succorum repériantur varietates, 
per quarum venas aquae vis percurrens tincta 
pervenit ad fontium egressus, & ita ex eo dis¬ 
pares variique perficiuntur in propriis generi¬ 
bus fontes propter locorum discrepantiam, & 
regionum qualitates, terrarumque dissimiles 
proprietates. Ex his autém rebus sunt nonnul- 
la, quae ego per me perspexi; cetera in libris 
Graecis scripta inveni, quorum scriptorum hi 
sunt auctores, Theophrastus, Timaeus, Posi- 
donius, Hegesias, Herodotus, Aristides, Me¬ 
trodorus, qui magna vigilantia & infinito stu¬ 
dio locorum proprietates, aquarùm virtutes, 
ab inclinatione coeli, regionum qualitates ita 
distributas esse scriptis declaraverunt: quorum 
secutus ingressus, in hoc libro perscripsi quae 
satis esse putavi de aquae varietatibus; quo fa¬ 
cilius ex his perscriptionibus eligant homines 
aquae fontes, quibus ad usum salientes possint 
ad civitates municipiaque perducere. Nulla enim 
ex omnibus rebus tantas videtur habere ad 
usum necessitates, quantas aqua. Ideo quod om¬ 
nium animalium natura, si frumenti fructu pri¬ 
Q 2
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer