242 M. VITRUVII POLLIONIS
CAPUT IV.
De proprietate item nonnullorum locorum & fontium.
Sunt etiam nonnullis locis fontium proprie¬
tates, quae procreant qui ibi nascuntur egre¬
giis vocibus ad cantandum, uti Tarso, Magne¬
siae, aliisque eiusmodi regionibus. Etiamque Za¬
ma est civitas Afrorum, cuius moenia rex Iuba
duplici muro sepsit, ibique regiam sibi domum
constituit. Ab ea millia passuum viginti est op¬
pidum Ismuc, cuius agrorum regiones incredi¬
bili finitae sunt terminatione. Cum esset enim
Africa parens & nutrix ferarum bestiarum, ma¬
xime serpentium, in eius agris oppidi nulla na¬
scitur, & si quando allata ibi ponatur, statim
moritur: neque id solum ibi, sed etiam terra
ex his locis, si alio translata fuerit, similiter ef¬
ficit. Id genus terrae etiam Balearibus dicitur
esse; sed aliam mirabiliorem virtutem ea habet
terrà, quam ego sic accepi. C. Iulius, Masin¬
thae filius, cuius erant totius oppidi agrorum
possessiones, cum patre Caesare militavit. Is
hospitio meo est usus: ita quotidiano convictu
necelse fuerat de philologia disputare. Interim
cum esset inter nos de aquae potestate & eius
virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eius¬
modi fontes, ut qui ibi procrearentur, voces
ad cantandum egregias haberent. Ideoque sem¬
per transmarinos catastos emere formosos & puel¬
las maturas, eosque coniungere, ut, qui nasce¬
rentur ex his, non solum egregia voce, sed et¬