Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA LIB. VII. 217 
re subtiliter, & laevigatur. Ante id fit fornacu¬ 
la habens in laconicum nares, & eius praefur¬ 
nium magna diligentia comprimitur, ne flam¬ 
ma extra dissipetur. In fornace resina colloca¬ 
catur. Hanc autem ignis potestas urendo cogit 
emittere per nares intra laconicum fuliginem. 
Quae circa parietem & camerae curvaturam ad¬ 
haerescit, inde collecta partim componitur ex 
gummi subacto ad usum atramenti librarii; re¬ 
liqua tectores, glutinum admiscentes, in parie¬ 
tibus utuntur. Si autem hae copiae non fue¬ 
rint paratae, ita necessitatibus erit administran¬ 
dum, ne exspectatione morae res retineantur. 
Sarmenta aut taedae schidiae comburantur: 
cum erunt carbones, exstinguantur. Deinde in 
mortario cum glutino terantur: ita erit atra¬ 
mentum tectoribus non invenustum. Non mi¬ 
nus si fex vini arefacta & cocta in fornace fue¬ 
rit, & ea contrita cum glutino in opere indu¬ 
cetur, perquam atramenti suavem efficiet colo¬ 
rem; & quo magis ex meliore vino parabitur, 
non modo atramenti, sed etiam indici colorem 
dabit imitari. 
CAPUT XI. 
De caeruleo &a; usta. 
Caerulei temperationes Alexandriae primum 
sunt inventae: postea item Vestorius Puteolis 
instituit faciundum. Ratio autem eius cum iis 
rebus, e quibus est inventa, satis habet admi¬ 
rationis. Arena enim cum nitri flore conteritur
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer