Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

NOTITIA LITERARIA 
XVIII 
geminis punctis tota ubique perficitur. Singula ver¬ 
ba Graeca Latinis literis formata sunt. Ubi plura 
verba Graeca legi, & ubi Graeci versus in cap. 3. 
lib. VIII. esse debuissent, vacua spatia relicta sunt; 
ut (quemadmodum illorum temporum mos fere¬ 
bat) verba Graeca vacuis illis in spatiis possent 
manu exarari. Pari de causa non uno in loco, 
cum Vitruvii verba ad figuram aliquam referren¬ 
tur, vacuum spatium, in quo necessaria figura ma¬ 
nu delinearetur, relictum est. Figura enim dum¬ 
taxat una reperitur in hac ed. quae in postremo 
Libri primi capite est, ex circuli ambitu, quatuor 
diametris alioque circuli arcu, sine ullis literis for¬ 
mata. Ceterum princeps haec editio, ex Codd. 
manu exaratis proxime desumta, atque exhibita 
fide antiqua, eo loco habenda, ut auctoritatis ei 
tribui plurimum debeat. Memoratur Maittairio in 
Annal. typogr. Tom. I. pag. 751. Lairio in Speci¬ 
mine &c. p. 296. Panzero in Annal. typ. Tom. II. 
pag. 584. Harlesio in Introductione in Not. Lit. 
Rom. Part. II. p. 341. 
Hoc in volumine haec opera continentur. L. Vitruvil 
1496 
Pollionis de Architectura Libri decem. Sexti lulii Fron¬ 
tini de Aquaeductibus Liber unus. Angeli Politiani Opu¬ 
sculum: quod Panepistemon inscribitur. Angeli Politia¬ 
ni in priora Analytica praelectio. cui titulus est Lamia. 
Ad calcem Vitruvii leguntur haecce: Florentiae im¬ 
pressum anno a natali Christiano M. cCCC. IXXXXVI 
fol. — De hac ed. haec habet Polenus, l. c. pag. 
15 sq. » Quis ille fuerit, cuius cura haec prodie¬ 
rit editio, neque reperiri uspiam potuit, neque in 
ipsa editione uspiam apparet. Nullae enim adsunt 
Praefationes, nullum nominis editoris exstat indi¬ 
cium. — Nullum praeterea in hac ed. legitur ty¬ 
pographi nomen. At animadverto, a P. Orlando 
Origine e Progresso della Stampa pag. 135.) nar¬ 
rari, ex officina Leonardi de Arigis prodiisse Flo¬ 
rentiae anno 1499. Opera Politiani: quamobrem 
coniici quodammodo potest, ex eadem officina ef¬ 
iam Vitruvium cum Politiano prius prodiisse. Ad 
calcem Libri Sext. Frontini, qui in hac editione 
est, leguntur verba haec: Libellum hunc de Aquae¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer