Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

NOTITIA LITERARIA 
XVI 
Hieronymus Cardanus Lib. XVI. de Subilitate, Vi- 
truvium adnumerat duodecim viris, quos prae ceteris 
ingeni & inveniendi facultate valuisse existimat, qui sunt 
Archimedes, Aristoteles, Eucldes, Scotus, lohannes 
Suisser, cognomento Calculator, Apollonius Pergaeus, 
Archytas Tarentinus, Mahometus Ibn Moses, Algebraicae 
inventor, Alchindus, Heber Hispanus, Galenus, & Vi¬ 
truvius. Hunc vero postremum ait non ultimo, sed primo 
loco ponendum, si propria, non aliena inventa conseri¬ 
psisset. Idem Cardanus in libro de scriptis propris afir¬ 
mat, se commentarium scribere coepisse in Vitruvium, 
postea res potius fectatum, non pauca Vitruviana ex¬ 
plicasse in libris de rerum varietare & subtilitate. 
Vitruvii libri primum reperti sunt a Poggio in Mona¬ 
sterio S. Galli, ut ipse memorat Epist. pag. 346. Huius 
Codicis mentio nulla est apud Polenum, nec, is quo 
abierit, reperi traditum. Nec vere iudicare audeo, an ex 
eo cetera scripta exemplaria fluxerint omnia, cum eo¬ 
rum varietates & consensus nondum satis cognita sint. 
De editionibus operis Vitruviani & editoribus, unus 
satis diligenter scripsit lo. Polenus proprio commentario, 
Patavii an. 1739. fol. edito. Nam ipse in animo habebat, 
novam editionem curare. Hunc igitur in recensendis us 
sequemur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer