Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA LIB. VI. 181 
tutiores. Si quid delicatius in villis faciendum 
fuerit, ex symmetriis, quae in urbanis supra¬ 
scripta sunt constituta, ita struantur, ut sine 
impeditione rusticae utilitatis aedificentur. Om¬ 
nia aedificia ut luminosa sint oportet curari 
sed, quae funt ad villas, faciliora videntur es¬ 
se, ideo quod paries nullius vicini potest ob- 
stare. In urbe autem, aut communium parie¬ 
tum altitudines, aut angustiae loci impediundo 
faciunt obscuritates. Itaque de ea re sic erit ex¬ 
periundum. Ex qua parte lumen oporteat su¬ 
mere, linea tendatur ab altitudine parietis, qui 
videtur obstare, ad eum locum, cui lumen 
oporteat immittere: & si ab ea linea, in altitu¬ 
dinem cum prospiciatur, poterit spatium puri 
coeli amplum videri, in eo loco lumen erit si¬ 
ne impeditione. Sin autem officient trabes, seu 
limina, aut contignationes, de superioribus par¬ 
tibus aperiatur, & ita immittatur. Et ad sum¬ 
mam ita est gubernandum, ut, e quibuscunque 
partibus coelum prospici poterit, per eas fene¬ 
strarum loca relinquantur: sic enim lucida erunt 
aedificia. Cum autem in tricliniis ceterisque 
conclavibus maximus est usus luminum, tum 
etiam in itineribus, clivis, scalisque, quod in 
his faepius alii aliis obviam venientes ferentes 
sarcinas solent incurrere. Quoad potui distribu¬ 
tiones operum nostratium, uti sint aedificatori¬ 
bus non obscurae, explicui. Nunc etiam quem¬ 
admodum Graecorum consuetudinibus aedifi¬ 
M 3
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer