Volltext : Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE  ARCHITECTURA  LIB.  V.  145
su,  non  erit  alienum.  Hoc  autem  erit,  si  architectus -
  erit  usu  peritus,  praeterea  ingenio  mobili, -
  solertiaque  non  fuerit  viduatus.  Ipsae  autem -
  scenae  suas  habeant  rationes  explicatas,  ita

uti  mediae  valvae  ornatus  habeant  aulae  regiae,
dextra  ac  finistra  hospitalia.  Secundum  autem
ea  spatia  ad  ornatus  comparata  (quae  loca  Graeci -
  o  dicunt,  ab  eo,  quod  machinae  sunt
in  iis  locis  versatiles  trigonos  habentes:  in  singula -
  tres  sint  species  ornationis,  quae  cum  aut
fabularum  mutationes  sunt  futurae,  seu  Deorum
adventus  cum  tonitribus  repentinis,  versentur,
mutentque  speciem  ornationis  in  frontes;)  secundum

  ea  loca  versurae  sunt  procurrentes,  quae
efficiunt,  una  a  foro,  altera  a  peregre,  aditus  in
scenam.
CAPUT  VIII.
De  tribus  scenarum  generibus,  &  theatris
Graecorum.

Genera  autem  sunt  scenarum  tria:  unum
quod  dicitur  tragicum,  alterum  comicum,  tertium -
  satyricum.  Horum  autem  ornatus  sunt  inter -
  se  dissimili  disparique  ratione  :  quod  tragicae -
  deformantur  columnis  &  fastigiis  &  signis,

reliquisque  regalibus  rebus:  comicae  autem  aedificiorum -
  privatorum  &  menianorum  habent
speciem,  perfectusque  fenestris  dispositos  imita
tione  communium  aedificiorum  rationibus:  satyricae -
  vero  ornantur  arboribus,  speluncis,
montibus,  reliquisque  agrestibus  rebus,  in  to¬Vitruvius. -


K
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer