M. VITRUVII POLLIONIS
124
aliae, sed eaedem sunt proportiones. Cellae enim
longitudines duplices sunt ad latitudines, & uti
reliqua ex his: omnia, quae solent esse in fron¬
tibus, ad latera sunt translata. Nonnulli etiam
de Tuscanicis generibus sumentes columnarum
dispositiones, transferunt in Corinthiorum & lo¬
nicorum operum ordinationes. Quibus enim lo¬
cis pronao procurrunt antae, in iisdem e regio¬
ne cellae parietum columnas binas collocantes
efficiunt Tuscanicorum & Graecorum operum
communem ratiocinationem. Alii vero removen¬
tes parietes aedis, & applicantes ad intercolum¬
nia pteromatos, spatio parietis sublati efficiunt
amplum laxamentum cellae. Reliqua autem pro¬
portionibus & symmetriis isdem conservantes
aliud genus figurae nominisque videntur Pseu¬
doperipterum procreavisse. Haec autem genera
propter usum sacrificiorum convertuntur. Non
enim omnibus Diis iisdem rationibus aedes sunt
faciendae, quod alius alios, varietate sacrorum,
religionum habet effectus. Omnes aedium facra¬
rum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, ex¬
posui, ordinesque & symmetrias earum parti¬
tionibus distinxi, & quarum dispares sunt figu¬
rae, & quibus discriminibus inter se sunt dispa¬
ratae, quoad potui, significare scriptis curavi.
Nunc de aris Deorum immortalium, uti aptam
constitutionem habeant ad sacrificiorum ratio¬
nem, dicam.