Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

 
 
 
 
DE ARCHITECTURA LIB. IV. 
117 
cem striarum temperaturam. Ipsius autem cel¬ 
lae parietum crassitudinem pro rata parte ma¬ 
gnitudinis fieri oportet, dum antae eorum cras¬ 
situdinibus columnarum sint aequales, & si ex 
structi futuri sint, quam minutissimis caementis 
recte struantur. Sin autem quadrato saxo aut 
marmore, maxime modicis paribusque videtur 
esse faciendum; quod media coagmenta medii 
lapides continentes firmiorem facient omnis ope¬ 
ris perfectionem. Item circum coagmenta & cu¬ 
bilia eminentes expressiones graphicoteram ef¬ 
ficient in adspectu delectationem. 
CAPUT V. 
De aedibus constituendis secundum regiones. 
Aedes autem facrae Deorum immortalium ad 
regiones quas fpectare debent, sic erunt consti¬ 
tuendae, uti si nulla ratio impedierit, liberaque 
fuerit potestas aedis, signum quod erit in cella 
collocatum, spectet ad vespertinam coeli regio¬ 
nem; uti qui adierint ad aram immolantes aut 
facrificia facientes, spectent ad partem coeli orien¬ 
tis, & simulacrum quod erit in aede; & ita 
vota fuscipientes contueantur aedem & orien¬ 
tem coeli, ipsaque simulacra videantur exorien¬ 
tia contueri supplicantes & facrificantes; quod 
aras omnes Deorum necesse esse videatur ad 
orientem spectare. Sin autem loci natura inter¬ 
pellaverit, tunc convertendae sunt earum ae¬ 
dium constitutiones, uti quamplurima pars moe¬ 
nium e templis Deorum conspiciatur. Item ii 
H 3
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer