DE ARCHITECTURA LIB. IV. 107
symmetria sic est facienda, uti quanta fuerit
crassitudo imae columnae, tanta sit altitudo ca¬
pituli cum abaco. Abaci latitudo ita habeat ra¬
tionem, ut quanta fuerit altitudo, bis tanta sit
diagonios ab angulo ad angulum. Spatia enim
ita iustas habebunt frontes quoquoversus. Lati¬
tudinis frontes sinuentur introrsus ab extremis
angulis abaci, suae frontis latitudinis nona. Ad
imum capituli tantam habeant crassitudinem,
quantam habet summa columna, praëter apo¬
thesin & astragalum. Abaci crassitudo septima
capituli altitudinis. Dempta abaci crassitudine,
dividatur reliqua pars in partes tres, ex quibus
una imo folio detur: secundum folium me¬
diam altitudinem teneat: cauliculi eandem ha¬
beant altitudinem, e quibus folia nascuntur pro¬
jecta, uti abacum excipiant. Quae ex cauliculo¬
rum foliis natae procurrunt ad extremos angu¬
los volutae, minoresque helices floribus (qui
intra medium frontium abaci sunt) subiecti
scalpantur. Flores in quatuor partibus quanta
erit abaci crassitudo, tam magni formentur. Ita
his symmetriis Corinthia capitula suas habebunt
exactiones. Sunt autem quae iisdem columnis
imponuntur capitulorum genera varis vocabu¬
lis nominata, quorum nec proprietates symme¬
triarum, nec columnarum genus aliud nomina¬
re possumus: sed ipsorum vocabula traducta &
commutata ex Corinthiis, & pulvinatis, & Do¬
ricis videmus, quorum symmetriae sunt in no¬
varum scalpturarum translatae subtilitatem.