M. VITRUVII POLLIONIS
92
nae fiat. Item quae erunt a pedibus viginti ad
pedes triginta, scapus imus dividatur in partes
septem, earumque sex summa contractura per¬
ficiatur: quae autem ab triginta pedibus ad
quadraginta alta erit, ima crassitudo dividatur
in partes septem & dimidiam, ex his sex & di¬
midiam in summo habeat contracturae ratione.
Quae erunt a quadraginta pedibus ad quinqua
ginta, item dividendae sunt in octo partes, &
earum septem in summo scapi hypotrachelio
contrahantur. Item fi quae altiores erunt his
eadem ratione pro rata constituantur contractu¬
rae. Hae autem propter altitudinis intervallum
scandentis oculi speciem fallunt, quamobrem
adiiciuntur crassitudinibus temperaturae. Venu¬
itatem enim persequitur visus, culus si non blan¬
dimur voluptati proportione & modulorum ad¬
iectionibus, uti id in quo fallitur, temperatio¬
ne adaugeatur, vastus & invenustus conspicien¬
tibus remittetur adspectus. De adiectione, quae
adicitur in mediis columnis, quae apud Grae¬
cos évracis appellatur, in extremo libro erit for¬
mata ratio eius, quemadmodum mollis & con¬
veniens efficiatur, subscripta.
CAPUT III.
De fundationibus & columnis lonicis, atque earum
ornatu.
Fundationes eorum operum fodiantur (si
queant inveniri) ad solidum, & in solido,
quantum ex amplitudine operis pro ratione vi¬