Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

M. VITRUVII POLLIONIS 
VI 
ctorum, & incrementis eorum scribens, omnia fere 
mutuatus est ab iis, quae facunde expressit Lucrétius 
libro quinto. Epicureum igitur fuisse, in his saltem 
quae ad rerum naturam atque principiorum constitu¬ 
tionem pertinent, non est obscurum. Verum enimvero 
moribus fuisse candidis, &, ut ethnicum, satis pium 
nec numinum e coelo deturbatorem cum Epicuro & Lu¬ 
cretio, satis patet ex iis, quae de templis, de Diis, 
deque honore debito illis deferendo, scriptis suis inter- 
seruit. Militasse porro, & in castris Iulii Caesaris fuisse 
inde cognoscimus, quod lib. VIII. c. 4. de proprietati¬ 
bus nonnullorum fontium disserens, affirmar, C. Iulium 
Masinissae filium, qui cum Caesare militavit, ipsius Vi¬ 
truvii hospitio fuisse usum: unde illud quoque facile 
argumentari licet, nostrum hunc architectum in exer¬ 
citu non fuisse obscurum, qui insignem virum, nempe 
Masinissae filium, habuerit contubernalem. Caesari au¬ 
tem ob rei aedificatoriae peritiam fuisse notum, ipsemet 
in prooemio primi libri ad Augustum scribens, prote¬ 
statur. Quo quidem Caesare de medio sublato, & Au¬ 
gusto summo rerum imperio potito, eidem a sorore 
Octavia commendatus fuit. Verum cum duas eiusdem 
nominis sorores habuerit Augustus, maiorem alteram 
Anchariae, minoremque alteram Attiae filiam, merito 
dubitari posset, utra earum commendationis illi bene¬ 
ficium impertiverit. Maiorem fuisse docet Aeneas Vi¬ 
cus Parmensis in libro Augustarum, ubi de ea loqui¬ 
tur, ita scribens: Quin etiam inter Augusti familiares peri¬ 
tissimum illum architectum Vitruvium collocavit, qui prius 
fuerat in castris Caesaris, quod ex commendatitiis eius literis 
effectum est. Haec Aeneas. Ceterum non modo eum Au¬ 
gustus in clientelam suscepit, & amplum eidem quoad 
viveret stipendium assignavit, sed machinis quoque bel¬ 
licis praefecit, quod & ipse his verbis reliquit attesta¬ 
tum: Itaque cum M. Aurelio, & Pub. Minidio, & Cn. Corne¬ 
lio ad apparationem ballistarum, & scorpionum, reliquorumque
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer