Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA LIB. III. 
rietibus circum ad extremos ordines columna¬ 
rum, habeatque ambulationem circa cellam ae¬ 
dis, quemadmodum est in porticu Metelli, lo¬ 
vis Statoris Hermodi, & Marcelli Honoris & Vir- 
tutis, sine postico a Mutio facta. Pseudodipteros 
autem sic collocatur, ut in fronte & postico sint 
columnae octonae, in lateribus cum angulari¬ 
87 
bus quindenae. Sunt autem parietes cellae con¬ 
tra quaternas columnas medianas in fronte & 
postico. Ita duorum intercolumniorum & imae 
crassitudinis columnae spatium erit a parietibus 
circa ad extremos ordines columnarum. Huius 
exemplar Romae non est, sed Magnesiae Dia- 
nae Hermogenis Alabandi, & Apollinis a Mne¬ 
ste facta. Dipteros autem octastylos & pronao & 
postico; sed circa aedem duplices habet ordines 
columnarum, uti est aedes Quirini Dorica, & 
Ephesiae Dianae lonica, a Ctesiphonte constitu- 
ta. Hypaethros vero decastylos est in pronao & 
postico. Reliqua omnia eadem habet, quae di¬ 
pteros, sed interiore parte columnas in altitu¬ 
dine duplices remotas a parietibus ad circuitio¬ 
nem ut porticus peristyliorum. Medium autem 
sub divo est sine tecto, aditusque valvarum ex 
utraque parte in pronao & postico. Huius au¬ 
tem exemplar Romae non est, sed Athenis octa¬ 
stylos, in templo lovis Olympii. 
CAPUT II. 
De quinque aedium speciebus. 
Species autem aedium sunt quinque, qua¬ 
F 4
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer