Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

M. VITRUVII POLLIONIS 
80 
latentes, quemadmodum sint, iudicare. Ipsi au¬ 
tem artifices etiamsi polliceantur suam pruden¬ 
tiam, si non pecunia sint copiosi, seu vetustate 
officinarum habuerint notitiam, aut etiam gra¬ 
tia & forensi eloquentia non fuerint praediti, 
pro industria studiorum auctoritates non pos¬ 
sunt habere, ut eis, quod profitentur scire, id 
credatur. Maxime autem id animadvertere pos¬ 
sumus ab antiquis statuariis & pictoribus, quod 
ex his, qui dignitatis notas & commendationis 
gratiam habuerunt, aeterna memoria ad poste¬ 
ritatem sunt permanentes, uti Myron, Poly¬ 
cietus, Phidias, Lysippus, ceterique, qui no¬ 
bilitatem ex arte sunt consecuti. Namque uti ci¬ 
vitatibus magnis, aut regibus, aut civibus no¬ 
bilibus opera fecerunt, ita id sunt adepti. At 
qui non minori studio & ingenio solertiaque 
fuerunt, ignobilibus & humili fortuna civibus 
non minus egregie perfecta fecerunt opera, nul¬ 
lam memoriam sunt assecuti, quod hi non ab 
industria neque artis solertia, sed a felicitate 
fuerunt deserti, ut Hellas Atheniensis, Chion 
Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax, Ephe¬ 
lius, Bedas Byzantius, etiamque alii plures. Non 
minus item pictores, uti Aristomenes Thasius, 
Polycles Adramytenus, Nicomachus, ceterique, 
quos neque industria, neque artis studium, ne¬ 
que solertia defecit, sed aut rei familiaris exi¬ 
guitas, aut imbecillitas fortunae, seu in ambi¬ 
tione certationis contrariorum superatio, obsti¬ 
tit eorum dignitati. Nec tamen est admirandum,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer