Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

M. VITRUVII POLLIONIS 
70 
CAPUT IX. 
De materia. 
Materies caedenda est a primo autumno ad 
id tempus, quod erit antequam flare incipiat 
Favonius. Vere enim omnes arbores fiunt prae¬ 
gnantes, & omnes suae proprietatis virtutem ef¬ 
ferunt in frondes, anniversariosque fructus. Cum 
ergo inanes & humidae temporum necessitate 
fuerint, vanae fiunt & raritatibus imbecillae; 
uti etiam corpora muliebria cum conceperint, 
à foetu ad partum non iudicantur integra, ne 
que in venalibus ea, cum sunt praegnantia, 
praestantur fana; ideo quod in corpore praese 
minatio crescens, ex omnibus cibi potestatibus 
detrahit alimenta in se, & quo firmior efficitur 
ad maturitatem partus, eo minus patitur esse 
solidum id ipsum, ex quo procreatur. Itaque 
edito foetu, quod prius in aliud genus incre¬ 
menti detrahebatur, cum ad disparationem pro¬ 
creationis est liberatum, inanibus & patentibus 
venis in se recipit, & lambendo succum etiam 
solidescit, & redit in pristinam naturae firmita¬ 
tem. Eadem ratione autumnali tempore maturi¬ 
tate fructuum flaccescente fronde, ex terra re¬ 
cipientes radices arborum in se succum recupe¬ 
rantur & restituuntur in antiquam soliditatem. 
At vero aëris hiberni vis comprimit & consoli¬ 
dat eas per id (ut supra scriptum est) tempus. 
Ergo si ea ratione & eo tempore, quod supra 
scriptum est, caeditur materies, erit tempesti¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer