Full text: Vitruvius: M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

M. VITRUVII POLLIONIS 
IV. 
que scripturis me delectatus eas possessiones animo paravi, e 
quibus haec est fructuum summa, nullam plus habendi necessi¬ 
tatem, eamque esse proprietatem divitiarum, maxime nihil de¬ 
siderare. Honestis igitur parentibus, & honesto loco na¬ 
tum, ex dictis facile colligimus, divitiis autem haud iti¬ 
dem abundasse, sed nec eas magnas avide sibi parare 
contendisse, immo auream potius mediocritatem ada¬ 
masse, cum bona fama: quod & ipsemet Augustum al¬ 
loquens, ingenue protestatur. In scientiis autem & di¬ 
sciplinis tantum solummodo profecisse, quantum archi¬ 
tecto sat esset, nec summam rerum cognitionem pro¬ 
curasse, contra Pythii sententiam, his verbis palam fe¬ 
cit: Ergo satis abunde videtur fecisse, qui ex singulis do¬ 
ctrinis partes & rationes earum mediocriter habet notas eas, 
quae necessariae sunt ad architecturam, ut si quid de his re¬ 
bus & artibus iudicare & probare opus fuerit, ne deficiatur. 
Cuius quidem assertio maximam cum ea habet affini¬ 
tatem, quam Philosophus in ipso moralium Nicoma¬ 
chiorum vestibulo protulit, nempe, eruditi esse, eatenus 
exactam in unoquoque genere explicationem requirere, quatenus 
pati ipsius rei natura potest. Itaque ne eum Imperator, 
quasi in disciplinis leviter versatum, reprehenderet, his 
verbis occurrit: Peto a te, Caesar, & ab aliis qui mea vo¬ 
lumina sunt lecturi, ut si quid parum ad artis grammaticae 
regulam fuerit explicatum, ignoscatur. Namque non uti sum¬ 
mus Philosophus, nec Rhetor disertus, nec Grammaticus sum- 
mis rationibus artis exercitatus, sed ut Architectus his literis 
imbutus, haec nisus sum scribere. Haec ille: qui licet haec 
modeste protulerit, & omni iactantia procul, eruditissi¬ 
mum nihilominus fuisse hominem, & Graeci sermonis 
gnarum, scripta eius, & res ipsae, de quibus agit, co¬ 
piose testantur. Moribus demum fuisse candidissimis, & 
apprime ingenuis, ex iis (quasi e quadam ad vivum 
animi eius expressa imagine) facile elicitur, quae mo¬ 
ratissima, & quolibet philosopho digna, librorum fuo¬ 
rum praefationibus interseruit. Haec autem quatenus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer