M. VITRUVII POLLIONIS
60
sed sunt firmae & ad vetustatem ideo perma¬
nentes, quod parum habent e naturae mixtio¬
ne aëris & ignis, humoris autem temperate,
plurimumque terreni: ita spissis compactionibus
solidatae neque ab tempestatibus, neque ab ignis
vehementia nocentur. Id autem maxime iudica¬
re licet e monumentis, quae sunt circa muni¬
cipium Ferentis ex his facta lapicidinis: nam¬
que habent & statuas amplas factas egregie, &
minora sigilla, floresque & acanthos eleganter
scalptos, quae cum sint vetusta, sic apparent
recentia, uti si sint modo facta. Non minus et¬
iam fabri aerarii de his lapicidinis in aeris flatu¬
ra formas habent comparatas, & ex his ad aes
fundendum maximas utilitates, quae si prope
Urbem essent, dignum esset, ut ex his officinis
omnia opera perficerentur. Cum ergo propter
propinquitatem necessitas cogat ex rubris lapici¬
dinis, & Alliensibus, & quae sunt Urbi proxi¬
mae, copiis uti; si qui voluerint sine vitiis per¬
ficere, ita erit praeparandum. Cum aedifican¬
dum fuerit, ante biennium ea saxa non hieme
sed aestate, eximantur, & iacentia permaneant
in locis patentibus: quae autem a tempestati¬
bus eo biennio tacta laesa fuerint, ea in fun¬
daménta coniiciantur; cetera quae non erunt
vitiata, ab natura rerum probata, durare po¬
terunt supra terram aedificata: nec solum ea
in quadratis lapidibus sunt observanda, sed et¬
iam in caementitiis structuris.