M. VITRUVII POLLIONIS
50
CAPUT II.
De principiis rerum fecundum phyficorum opiniones.
Thales quidem primum aquam putavit om¬
nium rerum esse principium. Heraclitus Ephe¬
sius, qui propter obscuritatem scriptorum a
Graecis cò est appellatus, ignem. Demo¬
critus, quique eum secutus est Epicurus, ato¬
mos; quas nostri insecabilia corpora, nonnulli
individua vocitaverunt. Pythagoreorum vero
disciplina adiecit ad aquam & ignem, aëra &
terrenum. Ergo Democritus, etsi non proprie
res nominavit, sed tantum individua corpora
proposuit, ideo ea ipsa dixisse videtur, quod
ea cum sunt disiuncta, nec laeduntur, nec inter¬
necionem recipiunt, nec sectionibus dividun¬
tur, sed sempiterno aevo perpetuo infinitam
retinent in se soliditatem. Ex his ergo congruen¬
tibus cum res omnes coire nascique videantur
& eae in infinitis generibus rerum natura essent
disparatae, putavi oportere de varietatibus &
discriminibus usus earum, quasque haberent in
aedificiis qualitates, exponere; uti, cum fuerint
notae, non habeant qui aedificare cogitant, er
rorem, sed aptas ad usum copias aedificus
comparent.
CAPUT III.
De lateribus.
Itaque primum de lateribus, qua de terra
duci eos oporteat, dicam. Non enim de areno¬
Pien