M. VITRVVII POLL.
324
naus memorato loco: ipsis nondum arte edulcatis, vt Vtar Verbe Cnei Mati mimiambographi -
apud Gellium. Nam quod in dicto cap. XV: cedrum & cedri legitur,
ibi verò citrum & citri scribendum duco, quià ita in primo capite libri quinti dicitur, -
& quod in libro primo non cedrinae mensae, sed citreae vocentur. Neque tamen
non venit in mentem Dioscoridem dixisse cedromela, &, quod in Dionis Nerone lectum -
refert Hermolaus, cedrinas mensas. In quibus libris si vitium non est, valetque
Ereßi Phaniae auctoritas, ita statuendum erit, cedri Yocabulum multiplex esse: significare
enim arborem ex qua colligitur cedria: praterea citrum eam ex qua fierent
templorum contignationes, suffitiones, mensae, lecti, pugillares, atque eiusmodi, &
eam quae citrea mala ferret, siue Medica: quae Nicandri Scholiastes in Clexipharmacis -
esse ait Yocata nerant?ia.
Quixs appellatur. Est in Iudaa lacus, qui à bitumine, quod
gignit, Asphaltites vocatur. enim bitumen Graeci dicunt. Appalathon
verò lignum odoris esse non insuauis, quod seplasiariorum officinae sandalos nominent,
tradunt aliqui, tcunq Auicenna; quem & reliqui Arabes sunt imitati, diuersis
capitibus de his & illo tanquam diuersae sint res, tradidit. Vnus certè quos legerim,
Graecorum Actuarius, triplex Santalum fecit, album peßimum, rubrum bonitate
medium, & citrinum id est flauum optimum. Neque tamen illis assentimur. Illum,
inquam, lacum memorat Galenus, quarti simplicium medicamentorum cap. XX.a
quibusdam mare mortuum Yocari, nonnullis stagnum bituminosum, ab alijs Sodomenum -
à circumiacentibus stagnum motibus, quos Sodoma appellant. Est & in Babylonia -
Asphaltis lacus, è cuius bitumine & latere testaceo, constructo muro Babylonem -
Semiramis cinxisse fertur. Eam scribunt Dionysius Afer lib. de situ orbis, strabo -
lib.XvI. Diodorus Siculus lib. 111. lustinus libro primo, Ouidius Metamorphoseos
1111. & Solinus cap.XXX. à Semiramide constructam. At Berosus Chaldaeus tradit
Belum secundum Assyriorum regem fundamenta oppidi magis quàm Yrbis iecisse,
postea Semiramidem vrbem fecisse. De bitumine & muris Babylonis mentio est apud
Dionem in Vlpio Traiano.
Liquidum bitumen.) Bitumen vocant, quicquid est lentum, & mollitie
glutinosa, quod sponte aut montibus deuoluitur, aut è terrascaturit, lacubus fentibus -
ve innatans. Quod à Babylone, Zacyntho, aut AAppollenia inuehitur, liquidum est.
Terra est in Syria circa Sidonem, limus in Iudaeae lacu, auctore Plinio lib. XXXV. cap.
Xv. Galen. tamen lib. simplicium xi. bitumen in Caele Syria è stagno saljo haberi prodit. -
Quod autem de bitumine Iudaeae asserunt Plin. lib. vII. cap. xV. & Solinus cap.
1111. adeò sequax esse, & lenta natura, vt ad omnem contactum adhaereat, nequeatà -
se separari: quin si partem abrumpere velis, Yniuersitatem sequuturam, bi admota -
fuerint menstruis polluta fila, sponte discerptum iri. Id vero Cornelius Tacitus lib.
XXI. falsum esse prodit: gnaros enim locorum tradere ndantes bitumine moles
pelli, manuque trahi ad litus: mox vbi vapore terrae Vi solis inaruerint, securibus cuneisque -
t trabes aut saxa, discindi. Sed quando se offert occasio amplius demerendi
studiosi lectoris, altius repetamus. Bituminis liquidi, quodque aquis (quibuscum è terra -
erumpit) quoniam pinguis succus est, velut oleum innatat, aliquod statim quàm
ex ipsis exemptum est pice sicca fit durius: quoddam coquitur, It inspissetur. trunque -
rursus, cum lubet, propter craßiciem igni liquescit. Multiplici autem inueniri
coloris differentia Agricola etiàm testatur. Est enim candidum, quod praecipuum est
naphthae genus: aliua est in cinereo candidum: quoddam est fuluum. rifum aliud:
aliud