EDITIONES. A. CIOIOXXXXVII.
eundem Martinum Gallice reddidisse Sebastiani Serlii Quintum de Architectura -
Librum.
Litteris praeterea mandavit Crucimanius, floruisse Martinum Parisiis, regnante -
Francisco I. Et floruit etiam cum idem Galliae regnum teneret
Henricus II. cui Martinus Vitruvium suum, satis longa Epistola, nuncupavit. -
Qua in Epistola narrat, se adiutum fuisse ab Ioanne Govionio prius
Annæ Montmorancii Magistri Equitum Architecto, tunc vero temporis.
Regis ejusdem Henrici II. Qui Govionius Figuris, ad rem aedificato
riam pertinentibus, propositam ditavit Editionem (hunc autem Martini -
locum in Bibliothecam suam Crucimanius 1 transtulisse videtur) Ac
eadem in Epistola, se ad hoc opus excitatum fuisse, ait Martinus, ab
Joanne Barbè, cive Parisino, Architectonicae Artis studiosissimo.
Nunc de Opere ipso ut dicamus, præstabit Perraultii judicium referre:
2 qui, postquam Martinum, & Govionium doctos appellavit, alterum humaniorum -
litterarum, alterum architecturae, subdit, ejus versionem male
acceptam fuisse. Porro dabimus Perraultio non omnia quidem loca eleganter
appositeque fuisse conversa: non tamen ideo negabimus, plurima in
versione proposita esse, quibus Vitruvii mens satis accommodate exprimatur. -
Cum autem Martinus in Nuncupatoria mentionem faciat Vitruvii
editi a Cæsariano, & in Monito post illam narret se profecisse laboribus
Ioannis locundi, Leonis Baptistæ Alberti, Gulielmi Budæi, & Gulielmi
Philandri, videtur profecto diligentiam adhibuisse: tum etiam colligere
facile possumus, illum pro versione sua usum esse Latinis locundi Editio
nibus. Libri tamen Primi Capita ratione alia, atque in eis Editionibus,
a Typographo fuere divisa.
Sed ubi divisionum incidit mentio, animadvertere juvat, praeter scissionem -
illam Librorum Vitruvii in Capita (quicumque demum fuerit auctor
illius) a Martino Capita ipsa iterum divisa fuisse minutius, quam alii fecerint, -
in Articulos, sine Lemmatis, commoda tamen quadam aptaque
ratione
Post Vitruvii Libros adjecta est nominum propriorum, verborumque
difficilium, quae in Vitruvii Libris continentur (Gallica) Explicatio; jejuna -
quidem, neque indiciis illorum ornata, ex quibus compilata fuit; non
tamen prorsus inutilis
Ad Voluminis extremum apposita est Govionii Dissertatio quaedam, sive -
Epistola. Principio, hujusce Auctor in eo est, ut Lectoribus ostendai
Geometriæ, atque Perspectivae in rebus Architectonicis utilitatem. Deinde
rationem reddit artificiorum, quibus nonnulla ipse Schemata descripserat;
ac si¬2 -
Vitruve
1 Citata Bibliotheque du Sieur de la Croix du Maine: pag. 230.
corr. & traduit par M. Perrault. In Praefatione. Art. Il y à six vingt ans.