Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. III. detur vnius pars mediapro Cymatii proiectura, vt ſint
in vniuerſum partes decem & nouem. Ibi cum receſſeris
in interiorem partem, partis vnius & dimidiæ latitudi-
ne, demittenda ad perpendiculum linea (Vitruuius Ca-
theton vocat) alta partes nouem & dimidiam, harum ſu-
prema erit Abaci, dimidia veroilla fiet ei Cymatiũ. Su-
perest voluta in qua circinanda & rotundanda, poſtquam
Vitruuii periit deformatio, multi laborauerunt. Bapti-
sta Albertus (quod ſciam) primus cum bestia conflicta-
tus est lib. rei ædificatoriæ. 7. Quanquam locus men-
dis non caret. Albertus Durerus ſecũdus certamen iniit,
egregius vter pugnator. Nouiſſimus omnium commiſ-
ſus Sebaſtianus Serlius (quo ego ſum primis initiis huius
artis vſus præceptore) videbatur feram confecturus, ve-
rùm poſt multa vulnera, reſpirantem adhuc, & mem-
bra, licet ægre tollentem reliquit, vt ſi ita dimittatur, ſpes
ſalutis ſupereſſe videri queat. Nos dum languet, peri-
clitabimur ecquid poſſimus, vt ſi conficiamus, vel hinc
aliquid gratiæ à ſpectatoribus expectemus, ſi non ſucce-
det, hoc certe me nomine ſolabor, quòd fortes illi & egre
gii citra controuer ſiam pugnatores, etiam re infecta è cõ-
flictu redierunt. Et in magnis abunde eſt, voluiſſe. Vo-
luta ita recte (niſi fallor) ad circinum inuoluetur hoc
modo. Diuiſo quod reſtabat lineæ perpendicularis post
deformatum abacum, in parteis octo, in quinta quam ma-
gna eſt, deſcribetur Ciclus qui oculus dicitur, vt ſint ſu-
pra oculum partes quatuor, infra tres. Ille ipſe diuide-
tur in partes æquas octo, ductis totidem lineis. Deſcri-
betur idẽ in alia charta ſectus linea perpendiculari quin-
que partium, & plana linea partium trium, ducta ter- GVL. PHIL. ANNOT. tia linea à ſumma perpendiculari ad extremam pla-
nam. Collocato Circini pede ſtabili in puncto extremo
planæ, ducito ad aliud ipſius punctum quod in centro ocu-
li est, pedem mobilem, & circũagito dum lineam attingas
quæ ducta eſt à ſumma perpendiculari ad extremam pla-
nam. Id circinationis diuidito in parteis ſex æquas, & à
puncto planæ, ad perpendicularem ducito lineas rectas
per ſex illas partes. Quod interuallum erit inter ſingu-
las, partieris in quatuor, ducens item lineas à plana ad
perpédicularem, vt in ſex aliis feceras. Ductis his lineis,
nota puncta vbi attigerint perpendicularem, & iiſdem di-
stingue angustam chartam. Hanc vbi ad veram illã per-
pendicularem transtuleris, & in oculi centro acicula affi-
xeris, vt circũagi poſſit, vbicun ea puncta in circũactio-
ne reſponderint ad extremum vſ, ii erunt termini Vo-
lutæ, & craſſitudo corrigiæ, ſeu Baltheum dicere mauis,
ſenſim in finem imminutæ quantũoportet. Reliquum erit
in octantibus Cicli, ideſt lineis quibus primùm admonui-
mus octo ſecandum oculum, reperire, vnde ductus Circi-
ni mobilis pes ab octante in octantem, rectas circinatio-
nes efficiet. Nam locum præſcribere, non ita licet, cum
in multis eiuſdem lineæ locis, plerun id fieri poſſit. Hoc poſſam monere, initium capi ab intrinſeco octante
plano, deinde ſur ſum verſus per reliquos octantes fieri
circinationem. Inter pendentes vtrin Volutas, ſcalpi-
tur Echinus ouiculis vſ ad libramentum ſummi oculi,
cum ſcalpto Baccis Aſtragalo ipſius tertia parte.

31.1.

0098-01

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer