Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. tio, ſed ex magnitudine Columnæ, petenda illius altitu-
do. Id quo modo fiat, ſcribit hoc cap. Vitruuius, vt mi-
nus mihi ſit laborandum. Conſtituta quam oportet ex au-
ctoris præſcripto Epistylii altitudine, diuidenda eritea
in parteis ſeptem, quarum vna fiet Cymatium, quæ ſupe-
rabunt ſex partes, in tres faſcias ita distribuentur, vt ima
(cuius craſſitudinem reſpondere oportet ſummo columnæ
ſcapo) tres habeat partes, media quatuor, ſumma, tam
craſſa quam craſſus eſt imus Scapus, quin. Ita fiát Epi
stylii præter Cymatium, partes duodecim. Media trabs
Zophorus dicta, ſi pura statuetur, minor Epiſtylio quar-
ta parte erit facienda, Sin ſcalpetur, illo erit parte quar-
ta maior, addetur Cymatium altum ipſius parte ſeptima. Supra Cymatium collocandus denticulus, ita enim appel-
latur faſcia ſecta ad dentiũ imaginem. Dentium aũt (ita
vocemus) altitudo duplo maior latitudine. Quod ſpaciũ
inter duos relinquitur cauum, altius erit quam latũ tertia
parte, adiungetur Cymatium altũ ipſius ſexta parte. Co-
ronicis (quæ ſumma est trabs) corona, quanta media Epi-
ſtylii faſcia, habebit Cymatium, altitudinis ipſius quarta
parte, Sima altior erit corona parte octaua, cui addita re-
gula, eius erit ſextapars. IONICVM Ca-
pitulum altum erit, quam
craſſa eſt pars tertia dia-
metri imæ colũnæ. Aba-
ci frons præter Cyma-
tium latitudine reſpon-
debit toti diametro, ſed
ei latitudini in decem & octo partes diuiſæ, vtrin ad-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer