Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

0092-01

Trabs ſequitur, Epiſtylium vocata. Erit ea alta quantum capitulum, ſed
pro tenia addetur ſexta ipſius pars. Epiſtylio imponitur pari craſſitu-
dine Zophorus, & ſummam trabea-
tionem ſibi vendicat Coronix, ea
omnino craſſitudine qua trabs, ſed cum ſecta erit in par-
teis quatuor, ima & ſumma erunt pro cimatiis, è mediis
duabus fiet corona, in cuius mento tres incidantur cana-
liculi. Corona & in hoc genere, & aliis, vt minimum
proiicietur quantum alta est.

0092-02

Non abs re erit, di-
mẽſis partibus, nomi-
na & ſeriem ſingulis
in generibus percenſe-
re, & figuras, quan-
tum voluminis angu-
stia patietur, inte-
gras deſcribere (quæ
vero deerunt partes, ex adiectis ipſis membris formis,
peti debebunt) vt ea vſura fruatur lector, dum mea ope-
rain Vitruuium graphicoteræ & emendatiores edantur
deformationes. Sunt igitur partium ordinis Tuſcanici
nomina et ſeries (ita in cæteris facturi ſumus) TRA-
BEATIONIS, Cimatium, Corona, Cymatium,
Zophorus, Tenia, Epiſtylium, CAPITVLI,
Plinthus, Echinus, Annulus, Hypotrachelium, CO-
LVMN Æ ſiue Scapi, Astragalus, Apophygis ſu-
perior, nam inferiorẽ Apophygim in Baſi nominauimus. SPIR Æ ſiue Baſis. Limbus ſiue Apophygis, To-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer