Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. progreſſas vltra, non legi.) quarum ſcapus inferior de-
bet fuiſſe partium octo et ſemis, contractura ſumma, par-
tium ſeptem & ſemis. VTI SI COLVMNA
SIT A MINIMO ADPEDES QVI-
NOSDENOS. Q uod de pede hic ſtatuitur, de
palmo, pollice, digito, aliis maioribus minoribus ue mẽ-
ſuris cenſendum. Nam pro ſcaporum magnitudine, variis
vtemur modulis, dum referantur omnia ad istam rationé. ET EARVM SEPTEM IN SVMMO
SCAPI HYPOTRACHELIO CON-
TRAHANTVR. Aduerte in columnarum cõ-
tractura, quo altiores ſunt, minus contrahi. Nam quæ
plus ab oculo abſunt, graciliora apparent. Et quemad-
modum creſcunt altitudines, proportione adaugendæ ſca-
porum craſſitudines. Quó in æde denſiores ſunt poſi-
tœ columnæ, eò craſſiores vidẽtur, auctore Plin. lib. 36. cap. 23. vt plus minuendæ veniant præſcripta ratione. Idem de striatis, dicendum, quòd viſus fallatur, circuitio-
ne crebra peruagando, vt infra lib. 4. cap. 4. Illud vero
ſcitu dignũ, pilas adpactas & adfixas, contrahi etiã opor-
tere. Earum autem nomine etiam atticurges, ſiue atticas
columnas accipi volo, quod genus ſunt in ſummo amphi-
theatro Romæ. DE ADIECTIONE
QVÆ ADIICITVR IN MEDIIS
COLVMNIS. Scapi columnæ deformata altitu-
dine & deſcriptis in ipſa quatuor diametris, duabus in
ſumma, Astragali, aut ſi libet ipſius tantum limbi apo-
phygis, & inflexæ ad cõtracturæ caput lineæ, (ita enim
apophygim accipimus præter ſuum limbum, quæ appel-
latur & hoc loco à Vitruuio Hypotrachelium) duobus in

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer