Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. tenaciſſimum, propter leuorem. Alioquin, leuitas con-
traria est aſperitati & ſcabritiei, Plinio lib. 9. cap. 29. Martiano lib. de Astrologia, Apuleio lib. de demonio So-
cratis. Plinius etiam leuorem vocat memorati libri cap. 35. Sed & GaZa, quam Theophraſtus λ{ει}ό{τη}{τα} dicit
leuitatem tranſſert. DVCENDI AVTEM
SVNT PER VERNVM TEMPVS
ET AVTVMNALE. Palladius lib. 6. cap. 12. lateres vult fieri menſe Maio. fieri autem terra cre-
ta diligenter & omni aſperitate purgata, mixta cum pa-
leis, diu macerata, & intra formam lateriſimilem, de-
preſſa longitudine pedum duorum, latitudine vnius, alti-
tudine quatuor vnciarum. Semel admonendum, lateres ad
Solem ſiccari, teſtas igni percoqui, vt infra cap. 8. Hæ
madefactæ & exſiccatæ rurſus, ad miraculum dureſcũt. Noſtri etiam testas vitro illinunt, vocant vitreatas. FIVNT AVTEM LATERVM GE-
NERA TRIA. Animaduerti Romæ in veterũ
monimentis, tribus his laterum generibus non fuiſſe cõ-
tentos, ſed pro commoditate, aut gratia, maioribus, mino-
ribus ue eſſe vſos. LONGVM PEDE, LA-
TVM SEMIPEDE. Plin. lib. 35. cap. 14. Dyodoron, lõgum ſeſquipede latum pede, dicit, quaſi a lõ-
gitudine nomen acceperit, hoc eſt duorum maiorum pal-
morum, qui ſeſquipedem efficiunt. Quam ſcripturam in-
ueni in quodam Vitruuii codice, ſed pro dyodoron, erat
ſcriptũ lichum, mendoſe. Lichas quidẽ, vt ex Polluce di-
dicimus, eſt, quantum ſpatii eſt inter pollicem & indicem
extenſos, Georgius Valla dichada legit, ſed quod duos
palmos ait habere, hoc verum eſſe non exiſtimo. Sed quid

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer