Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. 
30 
uertimus ex Vitruuio harundinibus & fronde, fronde et 
luto, harundinibus & stramentis, subacta cum paleis ter¬ 
ra, stramentis. Scandulis vero, idest ligneis assulis vso¬ 
Romanos, auctor est Plinius lib. 16. cap. 10. Idem li¬ 
bri eius cap. 37. tradit, mauros mapalia sua scirpis te¬ 
gere. Paulus Diaconus refert pantheona aereis tegulis te¬ 
ctum, quarum nos in summo fornice praegrandes aliquot 
vidimus. Iabolenus iurisconsultus pandectarum lib. 50. 
de verb. signific. plumbo tegi indicat, quod receptum et 
nunc est. Mei vtuntur latastris lapideis, aut tegulis, iisque 
vel planis, vel hamatis cum imbricibus, sed ita collocatis, 
yt in duabus hamatis singuli imbrices inuehantur. Vtun¬ 
tur et cerulei lapidis sectilibus laminis, crustis ue. Is lapis 
serra dentata, vt lignum secatur, a ssulatimque frangitur, 
non vt caeteri in caementa, ardosi am vocamus, Eo etiam 
Musici & Algoristae pro abacis vtuntur, idest tabulis 
in quibus illi notas vocum sonituumque, idest , isti 
numeros subinde deletiles ducunt. TVNC VERO 
ET FABRICATIONIBVS. Muto & 
coniunctionem, in e praepositionem. MATERIAQVE 
ET TEGVLA TECTA. Aliqui codices 
scribunt tectas, vt referatur ad domos. NEQVE 
RES SINE PRINCIPIORVM COE¬ 
TV NASCI. Cap.statim proximo sic ait. 
Ex his ergo congruentibus cum res omnes 
coire nascique videantur, vt fortasse 
non abs re hoc loco coitu pro 
coetu, legatur. 
CAP.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer