Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. II. 
29 
ROBVSTEIS. Idest, robore assulatim secto. 
Sunt autem scandulae, tabellae vicem tegularum praestan¬ 
tes, quibus contectamfuisse Romam annis. 470. Auctor 
est Cornelius Nepos apud Plinium. lib. 16. cap. 10. 
Isidorus putat nomen esse sortitas, à scindendo. SCHI. 
DIIS ET LVTO OBSTRVVNT, 
Schidiae hic & lib. 7. cap. 10 sunt ligni fragmenta, quae 
in marmore dicuntur assulae. lib. 7. cap. 6. METAS 
ETFICIVNT. Meta, graece pyramis, est ima 
parte lata, superiore angusta. Ita struem M. Cato appel¬ 
lat. cap. 55. de ligno condendo loquens. Et Columella li¬ 
bro. 2. cap. 19. de foeno. In metas (inquit) extrui conue¬ 
niet, easque ipsas in angustissimos vertices exacui. Meta 
inuersa eidem lib. 9. cap. 15. est cuiusmodi Q ualus quo 
vinum liquatur. MAXIMOS GRVMOS E 
TERRA. Congestitios globos, tumulos. Alioquin gru 
mus collectio est terrae. Columella lib. 2. cap. 10. Gru¬ 
mosque quos ad versuram pleruque tractae faciunt crates, dissi¬ 
pabimus. Vnde exgruminare dicitur Varroni lib. 3. cap. 
14, NONNVLLI EX VLVA PA¬ 
LVSTRI. Quod alga est mari, id paludi esse vl¬ 
ua, visum est Seruio, Aneid. 6. ROMVLI CA. 
SA IN ARCE SACRORVMSTRA¬ 
MENTIS TECTA. Dehac Virg. Hneid. 8. 
Romuleaque recens horrebat regia culmo. Et Ouidius 
Fast. 3. Quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati, 
Aspice de canna, straminibusque domum. Requiret ali¬ 
quis semel vniuersam fere tegendorum tectorum rationem 
quae aut fuerit, aut nunc in vsu est, explicari. Quare 
non ab re hic visum est, subiungere tecta tegi animad¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer