Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. X. venter ſubtiliter & plurifariam patens at in alueo ipſo
ignem cum aliquo ſuſcipit alimento, & ſi emiſſa lentius
arcuinualido (ictu enim rapidiore extinguitur) bæſerit
vſquam tenaciter cremat quæ c@nſperſa, acrior excitat
æſtus incendiorum, nec remedio vllo, quàm ſuperiecto pul-
uere conſopitur. Fit eorum mentio apud Vegetium lib. 4. cap. 20. Hactenus his nostris æstiuis lucubrationibus
lucem adferre tenebricoſo auctori studuimus, ad cæte-
ros autem ſi binc aliqua perueniat vtilitas, non nos impen-
ſæ operæ, collocatarum borarum pœnitebit Multa qui-
dem conſilio prætermiſimus non tam ignorata nobis, quàm
contempta aut dilata. Ne enim hoc tempore ſententia
fuit omnia perſequi, ſed in aliud, quo liberiore otio per-
fruemur, reiecimus. Alioquin, vt in magna ſylua boni ve-
natoris eſt indaganter feras (vt inquit Columella) quam
plurimas capere, nec cuiquam culpæ fuit non omnes cæ-
piſſe, it a nobis ſatis abunde est tam operoſi muneris
quod latinorum primi ſuſcepimus, magnam partem tradi-
diſſe, adeo non reformidamus argui, vt nobis rem gra-
tiſſimam lecturi nostra, (ſiquis tamen leget) ſint factu-
ri, ſiqua minus accurate interpretata reprebenderint, vel
non inuenta monstrauerint. Nos quæ potuimus præſtiti-
mus, ac tam multa castigauimus, vt ſiquis tantundem fe-
cerit, pauca admodum defutura videantur, quo minus
in ſuum nitorem reſtituatur bic auctor. Alii fortaſſe a
nobis excitati in id incumbent, & nacti quam nos exem-
plaria caſtigatiora (nimirum quæ vidimus omnia peruer-
ſionibus & erroribus ad vnum ſcatent) maculas deter-
gent, quod ſint vitia quæ auxilio veterum librorum tuto

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer