Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. CILICIIS ET CORIIS CRVDIS
CONFIRMAVIT. Præter alios ſcribit Ser-
@ius Georg. 3. ciliciis tegi tabulata turrium, ne iactis fa-
cibus ignis poſſit adbærere. Et Aſconius Pedianus libro
3. in actiones Ciceronis in Verrem tradit, Cilicia eſſe
texta de pilis in caſtrorum vſum. PALMARE
FACERE. Palmare, foramen à palmo, idest ba-
bens diametri palmum vnum. Terebra autem fiunt fora-
mina rotunda, quod intellexit Arnobius lib. 6. aduer-
ſus gentes cum ait ſimulacbra terebrarum excauata ver-
tigine. SEMIPEDALE AVTEM, MA-
IVSNE COGITANDVM QVI-
DEM. Deest voculaue, vt ſcribatur ad bunc mo-
dum. Maius ue, ne cogitandum quidem. SAMBV-
CARVM MACHINAS. Sambucam macbi-
nam eſſe qua vrbes expugnentur, quod vt in organo Sam-
buca cbordæ, ſic in macbina intenduntur funes, auctor
est Sext Pompeius. Meminit Vegetius lib. 4. cap. 23. & apud Athenæum Dipnoſophiston lib. decimo quarto,
promuſico instrumento Euphorion, pro machina autem
Biton, Andreas Panormitanus, Polybius lib. 8. & Mo-
ſchus qui ait Heraclidem Tarentinũinueniſſe. SED
IBI MALLEOLIS CONFIXÆ IN-
CENDIO SVNT CONFLAGRA-
TÆ. Malleoli, vt ſcribit Nonius Marcellus ſunt ma-
nipuli ſpartei pice contecti, qui incenſi, a@t in muros, aut
in teſtudines iaciuntur. Ammianus autem lib. 23. tra-
dit bac ſpecie figurari. Sagit@aeſt cannea inter ſpiculum
& arundinem multifido ferro coagmentata, qua in mulie-
bris coli formam, quo nentar lintea stamina, concauatur

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer