Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

341 
IN LIB. X. 
Artemonem velùm esse dirigendae potius nauis causa com 
mendatum, quàm celeritatis. Aliis vero esse velum pla¬ 
cet addititium, idest velum paruum quod maioril us appen 
di & assui solet,  r  , quod Labolenus Iuris¬ 
consul. lib. 50. Pandect. de verbor. signif. magis addita¬ 
mentum esse, quàm partem nauis, existimauit. Erasmus 
& Alciatus ita apud Lucam interpretantur. Ab eius si¬ 
militudine trochlea, artemonem, dictam esse, Alciatus cre¬ 
didit. Artema verò, idest  , vt scribunt Ety¬ 
mologus & Varinus Phauorinus, est lorum a quo depen¬ 
det crumena. QVOD MVLTIS ORBI¬ 
CVLORVM CIRCVITIONIBVS 
ET FACILITATEM SVMMAM 
PRAESTAT, ET CELERITATEM. 
Orbiculorum multitudine pondera facilius tractari pro¬ 
bat Leo Bapt sta rei aedificatoriae lib. 6. cap. 7. lege etiam 
Aristotelis Mechanic. quaestione. 18. VNA AV¬ 
TEM STATVTIO TIGNI, HANC 
HABET VTILITATEM, QVOD 
ANTE QVANTVM VELIT. Quod 
attinet ad vtilitatem huius machinae, vidimus Romie in 
aedificanda Basilica. D. Petri, subleuandis ingentibus co¬ 
lumnis, magna mole compactam multis tignis & asseribus 
trabem ergata surrigi, in ea summa alligatae erant tro¬ 
chleae duae, singulae singulis funibus traiectae, qui ad pro¬ 
xima quatuor alta loca religati, quadrifariam ipsam di¬ 
stinebant, tantisper dum sublatum polyspasto onus depo¬ 
nendum esset, tum pro laxatoretinaculorum altero, sensim 
& leuiter inclinabatur compactilis illa trabs & colunam 
deponebat. ALIAE PLANAE IN CAR¬ 
ii 
..
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer