Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. 
334 
Fulcturas erismatum facile intelliget cui non sit incogni¬ 
tum scalarum id genus quo nostri vtuntur legendis ab ar¬ 
bore fructibus, putandis etiam iugatis & copluuiatis vi¬ 
tibus quum non est cui alterius generis scalae applicentur 
haereant ue. (De his enim mihi sermo est quae buc atque 
illuc tranfferri possunt, gestatorias si videtur appellemus. 
Eit autem id scalae genus hoc pacto. Tigilla siue fustes 
arrectarii duo quotlibet teretibus baculis traiiciuntur. 
(Forta sse nunc non inepte vocentur scandulae, quòd ipsi¬ 
ab inferioribus ad superiora ascendatur, Ciceroni verò 
gradus dicuntur) tertius fustis quòd fibula coniunctus li¬ 
beram habet versationem, vt ex plicari cum libet, & compli¬ 
cari possit, diuaricatus praestat vicem erismatis, idest ob¬ 
nitetis fulcri ORGANAVVNIVS OPE¬ 
RAE. Dixit machinas pluribus operibus habere effe¬ 
ctus, quare hoc loco scribo opere tertia inflexione. Qui 
operae scripserunt ab opera, falsi sunt quod postea sequi¬ 
tur prudenti tactu. CONNEXVS STAMI¬ 
NIS AD SVBTEGMEN. Stamen idest 
Kantia in longum fila, radio cum subtegmine, idest tra¬ 
ma percurritur, insilium alterna sublatione & depressio¬ 
ne, pendenti quom pectinis percussione densatur in telam aut 
pannum. Id organicis adminis trationibus fit, quod in te¬ 
xtrina libro docebimus cum caeteris eius generis. SAIR¬ 
RACORVM. Sarracum plaustri esse genus di¬ 
scas ex Iulio Capitolinio in Antonino philoso pho. Tanta, 
inquit, pestilentia fuit, vt vehiculis cadauera exportata 
sint, sarracisg. FOLLES FABRORVM. 
Fabrorum folles quibus in fornacibus & caminis vtuntur 
excitando igni expressit Virg. Aneid. 8. 
Alii
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer