Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. IX. fio ſtellarum eſt in dextra aquarii manu, de qua in hune
modũ Aratus in Phænomenis. Οὕη {τί}ς *** ὀλί{γη} χύ-
{σι}ς ***{δα}{το}ς {ε***}θα {καὶ} {ε***}θα Σ{κι}δναμ{ε\’ν}ου, idest
qualis quædam parua fuſio aquæ huc at illuc ſparſæ. Meminit etiam Higinius lib. 3. HVIVS AV-
TEM REI INDEX EST STELLA
CANOPI. Proclo Canobus dicitur in lib. deſphæra,
ὁ {δὲ} {ε***} ᾄ{κρ}*** {τ@} πη{δα}λί*** τῆς ὰρ{γο}ῦς κ{εί}με-
νος {λα}μ{πρὸ}ς ᾀ{στὴ}ρ, {κά}νωβος ὀνο{μά}ζε{ται},
ideſt quæ ſtella in ſummo Argus nauis gubernaculo ful-
get, Canobus nominatur. Canobum ait Poſſidonius in
Græcia non videri, inde factum, vt eius Aratus non me-
minerit. Vide Strabonem lib. 3. DE MVNDI
CIRCA TERRAMPERVOLITAN
TIA. Ideſt verſatione, circulatione. Alii legunt per-
uolitantis vt reſeratur ad dictionem mũdi. AD HV-
MANÆ VITÆ RATIONEM CHAL-
DÆORVM RATIOCINATIONI-
BVS EST CONCEDENDVM. De
Chaldæis Cic. lib. 1. de Diuinatione, his verbis. Chal-
dæi qui ex diuturna obſeruatione ſyderũſcientiam putan
tur effeciſſe, vt prædici poſſet quid cui venturũ, & quo
quiſ fato natus eſſet. Aulus Gellius vulgum reprehen-
dit, qui mathematicos dicit, quos Chaldæos gentilitio vo-
cabulo dicere oportet. Vide eũ lib. 1. cap. 9. & lib. 14. cap. 1. Suetonius tamen in Auguſto, Iuuenalis, Cornelius
Tacitus, Iulius Firmicus, etiam mathematicos appellant. August. lib. 4. confeſſion planetarios vocat. Annotauit
Euſtathius in primum librum Iliados Homeri horum cu- GVL. PHIL. ANNOT. rioſitatem nihil reliquiſſe, quod planetis non ſubiecerit. GENE THLIALOGIÆ RATIO. Ge-
nethlialogia diuinatio eſt qua ex natiuitate ſucceſus pro-
nunciatur, vnde Genethliologi & Genethliaci dicti ſunt
Mathematici. NON E NASCENTIA.

Suetonius, Spartianus, Firmicus Maternus, geniturã di-
cunt. Iuuenalis geneſim. Ambroſius lib. 4. Hexameron,
natiuitatem cum vulgo. PARAPEGMA TO-
RVM DISCIPLINAS. Parapegmata ſunt,
vt exiſtimamus, astronomica inſtrumenta, quòd è multis
variiſ concinnata eſſent, à παραπηγνὺω, idest ad-
pingo ſiue affigo. Pegmata autẽ in Theatrorum ſpectacu
lis videntur fuiſſe tabulata per ſe ſurgentia, tacite in
ſublime creſcentia. Martialis lib. 1. Epigram.

Et creſcunt media pegmata celſa via.

Quod quidam ad Amphitheatrum referunt. Domitius
certè Calderinus dicit pegma compactum eſſe ædificium,
quod òrnatum statuis vel aliquo alio ludicro interdũ pue-
ris conſidentibus in Scenam producebatur.

97. CAP. OCTAVVM.

OBIS AVTEM AB HIS SE-
# n # PARANDÆ SVNT HORO-
# LOGIORVM RATIONES. Scribit Martianus Capella lib. Geometriæ, vaſa quæ ho-
roſcopa vel horologica dicũtur diuerſitatibus immutata
componi, a lio gnomone vltra quingenta ſtadia diſcer-
ni, vmbris pro locorum elationibus, celſis, aut inclinanti-
bus infimatis. Hoc etiam ante eum monuer at Plin. lib. 2.

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer