Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. Caſſiodorus lib. variarum. 11. triginta diebus, ſed præ-
stat de planetarũ curſu verba referre. Saturnus (inquit)
annis triginta cõstituta ſibi cœli ſpacia peruagatur. Stel-
la Iouis duodecim annis attributã ſibi regionem illustrat. Martis ſydus ignea celeritate raptatum, decem & octo
menſibus deputata fibi diſcurrit. Sol anni ſpacio zodiaci
circuli ſigna præteruolat. Aſi [?] rũ Veneris, menſibus quin-
decim ſpacia conceſſa tranſcendit. Mercurius, velocitate
ſuccintus, tredecim mẽſibus propoſita ſibi interualla præ-
teruehit. Luna peculiari nobis vicinitate proximior, trigin
ta diebus peragit, quod anniſpacio Sol aureus circũactus
impleuerit. Vſ huc Caſſiodorus. Quiratiocinio magis
ſubtili vtuntur, ex Ptolemæo, Alfonſi tabulis, Saturno
tribuũt dies decies mille ſeptingẽtos quadraginta ſex, ideſt
annos viginti nouem dies centũ quinquaginta quatuor, & horas ferè quin. Ioui dies quater mille trecentos trigin-
ta & vnum, ideſt annos vndecim, dies tercentũ & trede-
rim, & horas ferè quatuordecim. Marti dies ſexcentos
octoginta ſeptem & horam vnam, idest annum vnum dies
trecentos & viginti vnũ, horas decem & nouem, & minu-
taferè decem. Soli dies trecentos ſexaginta quin, horas
quinque & minuta ferè quadragintanouem. Veneri toti-
dem, Mercurio totidem. Lunæ dies viginti ſeptem, horas
ſeptem & minutaferè quadraginta. Ne tamen exiſti-
mandum eſt planetam ſicuti hominem aut formicam per
ſe moueri, ita enim quaſi auis aerem, aut piſcis aquam pe-
netrãdo rumperet, quod ab incorruptibilieſt corpore alie-
num, ſed mouetur ab orbe quodam diſtincto, & ad id de-
stinato, in orientem, alioquin impetuprimimotus mouetur
sd occidentem. PERFICIT SPACIVM IN LIB. IX. VERTENTIS ANNI. Solis ſicut reliquo-
rum planetarũ meatus duplex est. Altero quoties ab ortu
in occaſum cũ mundo corripiuntur, Alteroipſi ſuum cir-
culum contra mundũperficiunt. Solita. ccclxv. diebus
& quadrante fere, idest annuoſpacio curſum ſuumpera-
git. Solem Orpheus in hymnis, Κό{σμ}ου ὄ {μμ}α, idest
mundioculum vocat. Ambroſiuspræterid, iucunditatem
diei, & cœlipulchritudinem lib. 4. cap. 1. Hexameron
appellat. IN MVNDO MERCVRII
STELLA ITA PERVOLITAT, VT
TRECENTESIMO ET SEXAGE-
SIMO DIE. Proximum Veneri, Mercurii ſydus
auct. Plin. lib. 2. cap. 8. à quibuſdam appellatum Apol-
linis, inferiore circulo fertur nouem diebus ocyore ambitu,
modo ante Solis exortum, modo poſt occaſum ſplendens,
@unquam ab eo viginti partibus remotior. ERGO
TOTAM CIRCVITIONEM IN
COELO QVADRINGENTESIMO
ET OCTOGESIMO ET QVINTO
DIE PERMENSA. Scribit Plin. memorà [?] to lo-
co, Venerem ſigniferi ambitũperagere tricenis & duo de
quinquagenis diebus, ab Sole nun̈ abſiſtente partibus ſex
at quadraginta longius. IOVIS AVTEM
PLACIDIORIBVS GRADIB VS
SCA NDENS COLOR MVNDI VER-
SATIONEM. Typographinegligentia pro contra
ſcriptum eſt color. Tradit autem Plin. dicto loco Iouis
circulum circumagi duodenis annis. SATVRNI
VERO. Saturnus quẽ Græci Phænona vocant, ſum-
mum eſſe ſydus & maximo ambire circulo ac trigefim@ GVL. PHIL. ANNOT. anno ad breuiſſima ſedis ſuæ principia regredi certum eſ-
ſe, tradit Plin. MAXIME CVM IN TRIGO-
NO FVERINT QVOD IS INIERIT. Sũt
omnino quatuor aſpectuũ genera, quod alibi teſtati ſumus
trigonus, tetragonus, hexagonus, & aduerſus ſex ſignis. Qui planeta diſtat ab alio, interuallo ſignorũ quatuor, eũ
dicemus alterũ trigono reſpicere, triãguli figura notari
ſolet. Si diſtabit triũ ſignorũ ſpacio, tetragonũ dicemus,
quadrati forma effingitur. Si aberit ſignorũ duorũ inter
uallo, hexagonũ vocabimus aſteriſco quidẽ notatũ, oppoſi-
tum ſex ſignis, ſiue diametralem, notamus ſigno octonarii
numeri. Ita trigonus fit interuallo inter duos planetas. 120. partium, tetragonus. 90. hexagonus. 60. Oppoſi
tio. 180. nam totus circũſcriptionis ambitus eſt partiũ. 360. Saturnus, Iupiter, Mars, & Luna à Sole figuris
diſtarè poſſunt omnibus, Venus & Mercurius nulla,
Mercurius quidem certe cũ plurimum abeſt, partibus fe-
rè quinquaginta diſtat. Figuram aſpectum ſubiecimus. a d. aſpectus tri-
gonus. a c. aſpe-
ctus tetragonus. a b. aſpectus he-
xagonus. a e. aſpe
ctus diametralis. DONICVM
IDEMSOL. Vocabulum Plau-
tinum et Catonia-
num, vt ſupra lib. tertio, cap. tertio.

93.1.

d c @ @ @

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer