298
GVL. PHIL. ANNOT.
in Thermis quo lauabantur qui su dare nolebant. Solium
autem pro sede regia Verrio dictum placet, quasi solidum
quod ex integro ligno constaret. Asper Granmaticus à
sede dictum magis probat. ETPHKA ETPII¬
KA. Idest inueni, inueni. SEXTARIOMEN,
SVS EST. Verbum est vacat. MANIFE.
STVM FVRTVM REDEMPTO,
RIS. Eius aurificis qui receperat faciendam corona.
QVOD DELO IMPERAVERAT
RESPONSIS APOLLO, VTI ARA
EIVS QVANTVMHABERET PE¬
DVM QVADRATORVM ID DV.
PLICARETVR. Id erat cubum duplicare, rem
miltò difficillimam, arguebat eos Apollo quòd Geometriam
negligerent. Quae res fusissime tractatur ab Erathoste¬
ne ad Ptolemaeum, a loanne Grammatico in Analytica
Posteriora Aristot. libro (quantum memini) primo, nam
eius codicis mihi nunc copia non est. Refertur etia a Plu¬
tarcho lib. de Socratis Demonio, & Bessarione defensio¬
nis Platonis lib. 1. Cap. 8. Q uidam scriptis prodidit cu¬
bi duplicationem, intentum esse Platonis duabus lineis re¬
ctis, aliis mediis duabus proportionalibus repertis depre¬
hendi. Eratosthenes tamen dicta Epistola ad Ptolem.
Regem, tribuit Hippocrati Chio vt legimus apud Geor¬
gium Vallam lib. Geometr. 4. hoc est lib. expet. & fu¬
giendorum. 13. in hanc ferè sententiam. Tragicus qui¬
dam introduxit Minoa Glauco sepulchrum excitare volen¬
tem interrogatum quanam id figura extrui mallet, respon¬
disse cubica, sed ita vt bis tantum caperet, quantum cubus
qui quoquoversus esset pedum centum. Quidam vt id