Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

291 
IN LIB. VIII. 
quoniam plerumque terra, sulphur, alumen, bitumen edu¬ 
cit, quorum spiritus misti, anhelitum pestis exhalant, & 
occupatis statim naribus, extorquent animas, nisi quis fu¬ 
gae sibi velocitate su ccurrat. Prius ergo quam descenda¬ 
tur ad intima, in eis locis lucernam ponis accensam, quae si 
extincta non fuerit, periculum non timebis. Si vero extin¬ 
guetur, cauendus est locus quem spiritus mortifer occupa¬ 
bit. Quòd si alio loco aqua non potest inueniri, dextra 
laeuaque puteos fodiemus, vsque ad aquae ipsius libra¬ 
mentum, & ab his foramina hinc inde patefacta, ve¬ 
lut nares intus agemus, qua nocens spiritus euaporet, 
quo facto, latera puteorum structura suscipiat. & Plin. 
lib. 3 1. cap. tertio, hoc tradit. DEFODIEN¬ 
TVR AESTVARIA. Spiramenta & veluti na¬ 
res per quas grauis spiritus relaxetur. TVNC SI¬ 
GNINIS OPERIBVS. Diximus Signinum 
fieri ex testis contusis addita calce. TVNC SI¬ 
GNINIS OPERIBVS EXTESTIS 
AVT ASVPERIORIBVS LOCIS. 
Pro testis scribendum tectis, sed causa erroris fuit, quod 
signinum opus testis tusis fiat. NE GRAVIVS 
QVAMLIBRARIVM. Idest ponderis 
vnius librae, sic lib. 7. cap. 8. vocat centenarium lapidem. 
MORTARIO MISCEATVR. Hic pro 
loco vbi arenatum rutro subigitur, quod anteu monuimus 
sed quod statim sequitur, pro arenato interpretamur cum 
SA. 
ait, mortario caementum addatur. SINON 
ET 
LEM ADDI NECESSE ERIT 
EXTENVARI. Scribit Palladius memorato lo¬ 
co, aquam si limosa fuerit, salis admixtione corrigi. 
T ii
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer