Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. ricas transferens. AVT IN PVLVINA-
TIS COLVMNIS, ET IONICIS
EPISTYLIIS EXPRIMENTVR
TRIGLYPHI. Ionicarum columnarum capitula
ſunt puluinata, vnde & puluinatæ columnæ vocari po-
tuerunt. At non in earum Zophoris (quæ freggia vulgo
vocantur voce vt exiſtimo a phrygionibus qui acu fa-
ciunt ducta, vt enim illorum opera acu picta figuris qui-
buslibet inſigniuntur, ita Zophororum fere ratio, ſcal-
pturam deſiderat) trigliphi ſcalpuntur, quorum guttæ de-
pendent in Epiſtylia vt lib. iiii. cap. iii. docet, ſed ſunt
Doricarum. Illarum autem Zophori ſunt puluinati, idest
ſubtumentes in circulum, idest delumbata circinatione
rotundi. In quibuſdam exemplaribus pro puluinatis co-
lumnis, ſcriptum est puluinatis capitulis, vt lib. iii. cap. vltimo. SICVBICVLIS ET BIBLIO-
THECIS AB ORIENTE LVMINA
CAPIENTVR. & c. De balneis lib. v. cap. x. Dereliquis quas cœli regiones ſpectare debeant, idem
ſcribit lib. vi. cap. vii. ET AD PECVNIÆ
COPIAM, ET AD ELEGANTIÆ
DIGNITATEM ÆDIFICIA ALTE
DISPONENTVR. Fœneratoribus & publica-
nis ædificia commodiora & ſpacioſiora & ab inſidiis tu-
ta eſſe facienda ſcribit lib. vi. cap. viii. vt hoc loco ſcri-
bendum ſit, aliter, non alte.

12. CAP. TERTIVM.

DIFICATIO. Hæc libris octo primis
æ # abſoluitur. GNOMONICE. Decla-
ratur libro nono, ea autem est quæ ex gnomo-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer