Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. VIII. bio Sequestro per mediam vrbem Tarſon Ciliciæ decur-
rit. Simile legitur apud Plinium lib. 5. cap. 27. ex Tau-
ro monte oritur ſi credimus Arriano de gest. Alexandri
lib. 2. Quintus Curtius lib. 3. ſcribit de eo in hunc mo-
dum. Cydnus inclytus amnis, non ſpacio aquarum, ſed li-
quore memorabilis, quippe leui tractu è fontibus labens,
puro ſolo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide
manantem alueum turbent. Ita incorruptilis idem fri-
gidiſſimu@, quippe multa riparum amœnitate in@bratus,
vbi fontibus ſuis ſimilis in mare euadit. Aſſerit Soli-
nus cap. 51. gentili lingua Syros quicquid eſt candidum,
Cydnũ vocare, vnde huic amni datum nomen. Podagricis
mederi auctores ſunt Plin. lib. 31. cap. 2. & Strabo lib. 14. VTI IN SICILIA FLVMEN
EST HIMERA. Hoc flumen Steſichorus apud
Vibium Sequestrũ ait in duas findi partes, vna in Tyr-
rhenum mare, altera in Lybicum decurrere. Solinus Hi-
mereum vocat, tradit cœleſtibus mutari plagis, amarum
eſſe dũ in Aquilonem fluit, dulcem vbi ad meridiem fle-
ctitur. VNCTI OLEO ER VMPVNT,
VTI SOLIS (QVOD OPPIDVM
EST CILICIÆ) FLVMEN NOMI-
NE LIPARIS. Hoc Plin lib. 31. cap. 2. Poly-
clytus (inquit) aſſerit expleri olei vicem iuxta Solos
Ciliciæ fontem. Theophraſtus hoc idem fieri in Æthio-
pia eiuſdem virtutis fonte, Lycus, in Indiæ terris fontem
eſſe cuius aqua lucernæ ardeant, idẽ Ecbatanis traditur. Solinus cap. 43. in Æthiopia non longè ab Heliutrape Z@
ſcribit eſſe lacũ quo perfuſa corpora velut oleo niteſcunt. Audio etiam nũc Degernſeæ Bauariæ loco, fontem eſſ@ GVL. PHIL. ANNOT. ex quo ſummo, oleum quotidie habeatur. ODORE
VTISCOBE CITREO. Forte ſcribẽdum,
odore vti ſcobis citreæ, aut citreorum, idest odore ramen-
torum, ſiue ſcobis citreorum, quibus odor acerrimus, au-
ctore Plinio lib. 15. cap. 28. Eius autem fontis memi-
nit Auctor libelli de mirabilibus auditu, nam Ariſtotelis
non eſſe, multis coniecturis poſſumus demóstrare. BA-
BYLONE LACVS AMPLISSIMA
MAGNITVDINE, QVI ΛΙΜΝΗ
Α’ΣΦΑΛΤΙ´Σ APPELLATVR, HA
BET SVPRA NATANS LIQVI-
DVM BITVMEN. Præter eum lacũ qui in Iu-
dea à bitumine quod gignit, Aſphaltites vocatur (ᾄ-
{σφ}αλ{το}ν enim bitumen Græci dicunt nam aſpalathon
lignum eſt odoris non inſu auis quod ſeplaſiariorum offici-
næ ſandalos vocant, vtcun Auicenna diuerſis capitibus
tradit de eis, ceu diuerſæ ſint res (Eum quidem certè re-
liqui Arabes imitati ſunt) eſt & lacus in Babylonia A-
ſphaltis nomine, è cuius bitumine & latere teſtaceo con-
structo muro Babylonem Semiramis cinxiſſe fertur. Ba-
bylonem ſcribũt Dionyſius Afer de ſitu orbis, Strabo lib. 16. Diod@rus Siculus lib. 3. Iustinus lib. 1. Ouid. Me-
tamorph. 4. Solinus cap. 30. à Semiramide primùm con-
ſtructam, at Beroſus Chaldæus tradit Belum, ſecũdũ Aſ-
ſyriorum Regem fundamenta Babyloniæ oppidi magis
quàm vrbis feciſſe, poſtea Semiramidem vrbem feciſſe. De bitumine & muris Babylonis mentio est apud Dionẽ
in Vlpio Traiano. LIQVIDVM BITV-
MEN. Bitumen vocant quicquid est lentum & molli- IN LIB. VIII. tie glutinoſa quod ſponte aut montibus deuoluitur, aut è
terra ſcaturit, lacubus, fontibus ue innatás. Quod à Ba-
bylone Zacyntho aut Apollonia inuehitur liquidum est. Terra eſt in Syria circa Sidonem, limus in Iudeæ lacu
auct. Plin. lib. 35. cap. 15. Galenus tamen lib. ſimpli-
ciũ. Bitumen in Syria è stagno ſalſo haberiprodit. Quod
de bitumine Iudeæ narratur, adeo ſequax eſſe & lenta
natura vt ad omnem contactum adhæreat, nequeat à ſe
ſeparari, ſed ſi partem abrumpere velis, vniuerſitas ſequa
tur, vbi autem admota fuerint mẽſtruis polluta fila ſponte
diſcerpatur, quod aſſerunt Plin. lib. 7. cap. 15. & Soli-
nus cap. 4. Cornelius verò Tacitus lib. 21. falſum eſſe
prodit, gnaros enim locorum tradere vndantes bitumine
molles pelli, manu trahi ad litus, mox vbi vapore terræ
vi Solis inaruerint, ſecuribus, cuneis vt trabes aut ſaxa
diſcindi. ITEM IOPPE. Ioppe inquit Solinus
cap. 47. oppidum antiquiſſimum orbe toto vt pote ante
inũdationem terrarũ conditum, ibi eſt lacus bituminoſus. ETIAMQVE EST IN CAPPA DO-
CIA IN ITINERE QVOD EST IN
TER MAZACA ET TVANA. Scri-
bendũ inter MaZacam & Tuanam, accuſandi caſu. Ma-
Zacam appellari Cæſaream ab Auguſto, ſitam eſſe ſub
Argeo monte auctor eſt Sext. Ruſus. Meminit Plin. lib. 6. cap. 3. Tuanam autẽ vocat Tyanam Plin. eodé loco. AD EVNDEM MODVM HIERA-
POLI. De ea aqua hũc in modũ tradit Strabo lib. 13. Geographiæ. Contra Laodiceam Hierapolis, vbi aquæ ca-
lidæ ſcaturiunt, & vbi Plutonium est, quæ vtra nò par-
@am admirationem præſtant. Nam aqua, adeo facile in GVL. PHIL. ANNOT. tophum duratur, vt qui deducũt φρα{γμ}οὺς μονολι2-
{θο}{ι***}, idest ſolida ſepta cóficiant. FONTES EX-
EVNTES VEHEMENTER A MA-
RI. Scribendum amari, vna dictione. VT IN
PONTOEST FLVMEN HYPANIS. De hoc Solinus cap. 24. Hypanis (inquit) amnis oritur
inter Auchetas, Scythicorum amnium princeps, purus & haustu ſaluberrimus, vſ Callipodum terris inferatur, vbi
Exampeus fons inf@mis eſt amaraſcaturigine, qui Exam-
peus liquido admiſſus fluori, amnem vitio ſuo vertit, adeo
vt diſſimilis ſibi in maria condatur. Refert & hoc Pom-
ponius Mela lib. 2. cap. 1. VNDE SANDA-
RACHA FODITVR. Dixit ſupra lib. 7. cap. 7. Sandarachá pluribus locis fodi, ſed optimá Ponto pro-
pèflumen Hypanim habere metallum. SED ANI-
MADVERTIMVS INSVLAMLES-
BON VINVM PROTROPON.

Deest præpoſitio apud aut aliqua huiuſmodi. Quod au-
tem ad Protroponſpectat, ſcribunt Plin. lib. 14. cap. 9. & Pollux lib. 6. cap. 2. ita appellari vinũ quod ſponte ef-
fluit antequam calcentur vuæ, Tortiuũ enim dicitur tor-
culari expreſſum poſt primam preſſuram vinaceorũ cir-
cunciſo pede. Eſt & lixiuum vinũ, aliud vt videtur à Pro-
tropo, quod distillauit antequam nimium calcetur auctore
Columella lib. 12. cap. 27. 36. & . 41. Nam præliga-
neum dictum exiſtimamus à M. Catone cap. 3. de re ru-
stica, quod prælegitur in vſum operariorum. Ad hunc ve-
ròlocu magis attinet quod tradit Athenæus lib. 1. Mi-
@ylenæos vinũ quod apud eos dulce naſcitur {πρό}{δρ}ο{μο}@

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer