Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. tam Capenam, atteſtante Aſconio Pediano, vnde appella-
ta Camœna porta, poſtea Capena, eadem à fontibus fon-
tinalis, & Latina quòd in latium duceret, niſi credat quis
Vitruuium ad aquæductum reſpexiſſe quod non existi-
mamus. Liuius etiam Decad. primæ lib. primo, auctor eſt
lucũ eum Numam Muſis ſacraſſe, quem medium ex ſpe-
cu opaco fons perenni rigabat aqua. NEC MAR-
TIA SALIENS DE SIDERETVR. Aquæ Martiæ ductus ſuper portam Eſquilinam tranſiẽs
ad Thermas Diocletiani deducebatur, prius à Traiano
in Auentinum montem, via Valeria ductus, vt traditur à
Iulio Frontino lib. de aquæduct. Commendatur ea aqua à
Plinio lib. 31. cap. 3. VTI IN TYBVRTI-
NA VIA FLVMEN ALBVLA. Ty-
berim prius eſſe dictũ Albulam, auctores ſunt Varro de
lingua Latina. 4. Virgil. AFneid. 8. Sext. Pomp. & alii,
ſed ad Vitruuii locũ hunc nihil. De iis aũt albulis aquis
intelligendum quæ frigidæ in agro Tyburtino ad varios
morbos ſalubres ſunt, vt ſcribũt Strabo lib. 5. & Plinius
lib. 31 cap. 2. Meminit Suetonius in vita Cæſaris Au-
gusti. Martialis lib. 1. vocat aquas ſulphureas.

Itur ad Herculei gelidas qua Tyburis vndas
Hic vbi ſulphureis Albula fumat aquis.

Et libro quarto vocat crudas Albulas.

Crudarum nebulæ quod Albularum. De eis puto ſen-
ſit Galenus lib. 8. methodi medendi cum ait, Qui in alu-
minoſis aquis (quæ ᾄλβου{λα} vocant) lauerat. ET
IN ARDE ATINO FONTES FRI-
GIDI. Ardex (inquit Strabo) lib. 5. Rutulorũco-
lonia diſtans à mariſtadiis. lxx. ab vrbe autem viginti

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer