Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. phia locorum pictura eget, Geographia per lineas tenues
ac denotationes tantum, poſitiones & vniuerſi figuratio-
nes oſtendere poteſt. De his multa ſunt apud Euſtathium [?]
enarratorem Dionyſii Afri. MAVRVSIA
QVAM NOSTRI MAVRITANIAM
APPELLANT. Strabo libro vltimo dicit, qui à
Græcis Mauruſii appellantur, Romanos & indigenas vo-
care Mauros. EX MONTE ATLANTE
DYRIS. Strabo dicto lib. ſcribit montem eſſe in Ly-
bia quem Græci Atlantem vocant, Barbari Dyrim. Idẽ
ſentiunt Plin. lib. 5. cap. 1. & Solinus cap. 37. Vitru-
uius non montemquidem, ſed Nilum ex monte Atlante
ortú dicit vocari Dyrim, qui postea mutato nomine, Ni-
gir, poſtremo vbi in Ægyptum peruenit, Nilus dicatur. Fieri potuit vt Mauri quo nomine ipſum montem vnde
profluat, appellẽt eodem & ipſum fluuium, at id ſpe-
ctaſſe Vitruuiũ, credibile eſt. Nilus græca dictio eſt, au-
ctore Seruio Georg 4. cum Mello latinè vocetur. Horus
apollo Niliacus, ſeu potius Philippus qui græcè ex Ægy-
ptia lingua eum vertit, tradit quem Ægyptiace voûv vo-
cant, interpretatum vέov, idest nouũ ſignificare. PER
FLVMINA ASTASOBAM ET A-
STABORAM. Aſtapũ & Aſtaboram Plin. lib. 5. cap. 9. Iulius Solinus cap. 45. & Pompon. Mela lib. 1. cap. 9. ipſum Nilũ d cunt, qui his duobus veluti bra-
chiis inſulam Meroen claudat. Strabo autem lib. vltimo,
& Ptolem. Geograp. 4. cap. 8. flumina diuerſa faciunt. Diodorus Siculus lib. 1. dicit ab his qui inſulam Meroen
habitant vocari Astapum, idest aquam è tenebris venien-
tem. Plinius & Solinus dictis locis circa Meroen diuiſum

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer