Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

IN LIB. VIII. rum vbi lauab antur, vt ſupra lib. 5. cap. decimo. Gale-
nus lib. methodi decimo, balnei partes enumer at quatuor,
primam in qua ingredientes, in aere verſarentur calido,
eam interpretati ſumus laconicũ, ſecundam quò ex illa in
aquam calidam deſcenditur, id propriè {λο}υ{τρ}ὸν ait ap-
pellari, ab hac egreſſi mox in tertiam frigidam ibant,
in quarta ſudorem detergebant. Vide totũ locum, nimi-
rum quid quæ pars virtutis habeat explicantem. Quod
ſi Plinium Cæcilium libro quinto epistola ad Apollinarẽ
legeris, puto feceris operæprecium. ET PRIMO
NON REMITTITVR PROPTER
BREVITATEM. Ideſt exiguitatem ſtillarum,
ſiue paucitatem, ſic lib. 7. cap. 8. exemptis glebis, guttæ
eæ quæ reſidút, propter breuitatem non poſſunt collegi.

VT CORPVS HOMINIS EX CA-
LORE EMITTIT SVDORES. Vnde
& nos edocti ſudorem ſicco calore elicimus laconicis. Et
quia de ſudore ſermo eſt, quanquam non admodum facit
ad rem, addá ex Ariſtot. lib. de hiſtoria animalium. 3. ſanguinem ſi immodice humeſcat, in ſpeciem ſaniei dilui
& adeo ſereſcere, vt nonnulli ſudore cruento exudarint. QVÆ ORBE TERRARVM CHO-
ROGRAPHIIS PICTA. Chorographiam
à Geographia differre ſcribit Ptolom. lib. 1. Geograp. Quod chorographia per partes locorũ ſingula ac etiam
minutiſſima quæque deſcribit, vt portus, vicos, populos,
Geographiæ autem propriũ, vnam & continuam terram
ostendere Deinde, Chorographia quæ locis accidunt ma-
gis conſiderat quam diligentem proportionis distantiarũ
rationem, quòd Geographiæ est, Postremo Chorogra-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer