Full text: Vitruvius: Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes

GVL. PHIL. ANNOT. ctum pro purpura piſce, facit quod ſequitur, e quo purpura
inficitur. Rurſum cú ait Ostrum è concbylio marino ex-
cipi, tum neſcio quid ſcrupuli ſuboritur. Nam Concby-
lium, Ostrum, & Muricem idem eſſe, pleri omnes faten
tur. Distingui autem à purpura, non ibit inficias cui le-
ctũ erit Plinii lib. 9. cap. 36. Vitruuius quadruplici eſ-
ſe coloris differentia pro regionũ vnde excipitur varieta-
te, ſcribit, vt ſit Septentrionale, atrum, quod petitur inter
Septentrionem & Occidentem, liuidum, quod ad Occide-
tem Orientem æquinoctialem, violaceum, quod ad me-
ridiem legitur, rubrum. Plin autem nominato cap. Con-
chylii dicit colorem austerũ in glauco & iraſcenti ſimi-
lem mari. Et lib. 21. cap. 8. ait Conchylii colorem vnú
intelligi in Heliotropio, alium in malua ad purpuram in-
clinantem, alium in viola ſerotina vegetiſſimum. Nos
ita Concbylium hic pro purpura, & Oſtrum pro purpu-
ræ ſanie accipimus, quomodo apud Virgil. Muricẽ, æglog. 4. & Ostrum Georg. & Æneid. 4. Venetiis quado age-
bamus, cum Stella piſce attulit purpuras aliquot Philippus
Strozzius Florentinus, ſolebat enim vir ille bene do-
ctus, non raro inuiſere Mecœnatem meũ tum Regium le-
gatum, diſſerendi cauſa de rerũ natura, potiſſimũpiſciũ,
ex illis inquam contuſis purpuris, excepimus ſaniem vio-
laceam gratiſſimam. Porrò illud prætereundum non est,
à Cicerone Academic. 4. dici mare purpureũ. à Virgilio
Georg. 1. purpureum capillum Niſi, quod imitatus Tibul
lus Elegia. 4. lib. 1. vocat purpuream Niſi comam, ab
eodem Æneid. 1. purpureum lumen iuuentæ, ab Horatio
in principio ſtatim lib. 4. Carminum, purpureos olores, ab
Albinouano apud Tbylæſium, purpuream niuem (est au-

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer